52:79 79 EPIST. PAULI AD COLOSSENSES 80 enim unquam otiosa in nobis erit spes vitae aeternae, quin dilectionem in nobis pariat. Necesse enim est ut qui thesaurum vitae sibi in coelis reconditum esse certo persuasus est, neglecto mundo illuc adspiret. Meditatio autem coelestis vitae affectus nostros tam ad Dei cultum quam ad studia caritatis rapit. Abutuntur hoc testimonio sophistae ad extollenda operum merita, quasi spes salutis ex operibus penderet: sed frivolum est argumentum. Neque enim sequitur, in operibus spem ideo fundatam esse, quia nos ad studium bene vivendi exstimulet : quum ad id nihil efficacius sit quam gratuita Dei bonitas, quae omnem operum fiduciam in nihilum redigit. Caeterum metonymia est in verbo spei: quia capitur pro re sperata. Nam spes in animis nostris est gloria, quam speramus in coelis. Sed tamen quum dicit, spem nobis in coelo esse repositam, significat, perinde certos debere esse fideles de promissione aeternae felicitatis, ac si iam thesaurum haberent certo in loco reconditum. De qua prius audistis. Quia res est supra captum mentis nostrae salus aeterna: ideo addit, illius certitudinem per evangelium allatam fuisse Colossensibus. Et simul praefatur se nihil allaturum novi: sed tantum hoc agere ut in recepta prius doctrina eos confirmet. Erasmus transtulit sermonem veracem evangelii. Nec me latet, more hebraico genitivum saepe loco epitheti sumi apud Paulum: sed hic verba Pauli maiorem habent emphasin. Nam xax9 zo)(y\v evangelium nominat sermonem v e r i t a t i s , honoris causa: quo solidius firmiusque insistant in revelatione illinc accepta. Ita nomen evangelii appositive contexitur. 6. Quemadmodum et in universo mundo fructificat. Hoc ad piorum tam confirmationem quam consolationem valet, videre longe lateque evangelii effectum multis ad Christum colligendis. Non pendet quidem eius fides a successu, ut ideo credamus quia multi credunt. Etiamsi universus mundus deficiat, etiamsi coelum ipsum ruat: non debet vacillare pii hominis conscientia: quia Deus nihilominus, in quo fundata est, verax manet. Sed hoc non obstat quominus adiuvetur fides nostra, quoties Dei virtutem perspicit: quae certe eo potentius se exserit, quo plures Christo lucrifiunt. Adde quod in multitudine credentium tunc perspiciebatur tot vaticiniorum complementum, quae Christi regnum ab oriente in occidentem extendunt. An hoc parvum est, aut vulgare fidei adminiculum, oculis impletum cernere de regno Christi per omnes orbis regiones dilatando, quod prophetae longe ante praedixerant? Quod dico, nemo est fidelium qui non in se experiatur. Voluit igitur Paulus Colossenses hac sententia magis animare: ut passim respiciendo evangelii fructum et augmenta, illud alacriore zelo amplecterentur. AoCavojisvov in quibusdam exem