52:395 395 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM II CAPUT IV. 396 videbat, tollendum addidit Quamvis enim al officio cessasset romana ecclesia, quidquam inde iacturae afflatum fuisse evangelio negat, quia unus ipse, coelesti virtute fretus, ad totam molem sustinendam par fuerit: et adeo in communi omnium metu fractus non fuerit, ut melius inde constiterit, Dei gratiam alienis subsidiis minime egere. Non enim iactat suam fortitudinem: sed Domino gratias agit quod ad extrema redactus non succubuerit, nec fractus fuerit tam periculosa tentatione. Fatetur ergo se manu Domini fuisse sustentatum. Atque hoc uno contentus est, quod interior spiritus gratia ad sustinendos omnes insultus vice clypei fuerit. Addit causam, ut praeconium confirmaretur. Vocat autem praeconium munus publicandi inter gentes evangelii, quod illi peculiariter mandatum erat. Aliorum enim praedicatio, quia continebatur inter Iudaeos, non tam similis erat praeconio. Et hoc nomine passim non sine causa utitur. Erat autem non vulgaris ministerii eius confirmatio, quod, quum totus mundus furiose in eum insaniret, humana vero omnia praesidia ipsum deficerent, invictus tamen steterat. Be ipsa enim comprobabat suum apostolatum esse a Christo. Modum quoque confirmationis addit, ubi gentes audierint Dominum illi tam potenter adfuisse. Nam inde colligere licebat, a Domino quoque esse vocationem tam Pauli quam ipsarum. 18. Ereptus fui ex ore. Multi sub nomine reo ni s Neronem intelligunt. Ego potius hac loquutione generaliter periculum designari existimo: ac si diceret, ex praesenti incendio, vel ex faucibus mortis. Significat non sine admirabili Dei auxilio