52:394 venia impetranda. Quum in alios omnes tam mitis sit ac misericors, qul fit ut in hunc unum tam durum et inexorabilem se praebeat? Nempe quoniam alii metu et infirmitate lapsi erant, cupit illis a Domino ignosci. Nam ita fratrum infirmitati condolescere nos decet. Quia autem ille malitiose sacrilega audacia insurrexerat adversus Deum, et agnitam veritatem ex professo oppugnabat: nullam misericordiam merebatur talis impietas. Non est itaque existimandum, Paulum nimio calore prosiliisse in istam imprecationem. Nam ex Dei spiritu et zelo recte composito, tam Alexandro aeternum exitium, quam aliis misericordiam optavit. Quum autem duce spiritu Paulus coeleste iudicium hic proferat, colligere licet quam pretiosa sit Deo sua veritas, cuius oppugnationem tam severe ulciscitur. Praesertim notandum est quam detestabile crimen sit, contra puram religionem deliberata malitia insurgere. Caeterum ne quis apostolum perperam aemulando, temere similes imprecationes concipiat: tria hic sunt observanda. Primum ne proprias iniurias persequamur, ne scilicet amor nostri et privatae utilitatis respectus (ut solet) nos abripiat. Deinde ne Dei gloriam asserendo, ullos nostros affectus admisceamus, qui semper rectum ordinem perturbant. Tertio, ne adversus quemlibet praecipites iudicio feramur: sed tantum adversus reprobos qui sua impietate tales se esse produnt: ut vota nostra cum ipso Dei iudicio consentiant. Alioqui timendum ne idem nobis respondeatur quod discipulis Christus respondit, qui promiscue in omnes parum sibi morigeros voto fulminabant, Nescitis cuius spiritus sitis (Luc. 9, 55). Videbantur quidem habere Eliam autorem, qui idem petierat a Domino. Sed quoniam multum distabant a spiritu Eliae, praepostera erat imitatio. Proinde necesse est ut ante nobis iudicium suum Dominus patefaciat, quam erumpamus ad tales imprecationes: deinde ut spiritu suo, tanquam fraeno, zelum nostrum moderetur. Et quoties in memoriam nostram subit Pauli in unum hominem vehementia: simul etiam mira ista erga eos, a quibus tam fuerat turpiter desertus, mansuetudo occurrat: ut fratrum infirmitatibus compati eius exemplo discamus. Porro ex his, qui Petrum fingunt romanae ecclesiae praefuisse, scire velim ubi tunc fuerit. Necdum enim secundum eos mortuus erat: quum dicant annum vertentem inter illius et Pauli mortem interfuisse. Deinde ad septem annos extendunt eius pontificatum. Primae defensionis mentionem hic Paulus facit: causam non tam cito dicturus erat. An reatum tam perfidae defectionis sustinebit Petrus, ne papae titulum amittat? Certe omnibus rite expensis, reperiemus fabulosum esse quidquid de eius papatu creditum est. 17. Dominus mihi adfuit. Hoc ad scandalum, quod ex turpi illa causae suae desertione oriri posse