47:3 3 IN EVANGELIUM IOANNIS attuli sufficere nobis debet, quod evangelista nos in aeterna Dei adyta mittit, ut illic sciamus quasi absconditum fuisse sermonem, antequam se in externa mundi fabrica patefecerit. Recte ergo Augustinus, principium hoc, cuius nunc fit mentio, principio carere admonet. Tametsi enim pater ordine prior est quam sua sapientia, illum tamen sua gloria spoliant, qui ullum temporis punctum imaginantur, quo sapientiam suam praecesserit. Atque haec aeterna est generatio, quae ante conditum mundum immenso spatio latuit quidem in Deo (ut ita loquar), longis annorum successionibus obscure patribus sub lege adumbrata, tandem plenius in carne exhibita fuit. Miror quid Latinos moverit, ut TOV loyov transferrent Verbum: sic enim vertendum potius fuisset TO $?i\ioc. Verum ut demus aliquid probabile sequutos esse, negari tamen non potest, quin sermo longe melius conveniat. Unde apparet quam barbaram tyrannidem exercuerint theologastri, qui Erasmum adeo turbulente vexarunt ob mutatam in melius vocem unam. Et Sermo erat apud Deum. Iam diximus, ita supra mundum et creaturas omnes locari, et omnibus saeculis priorem statui Dei filium. Verum simul haec loquutio distinctam illi a patre hypostasin attribuit. Absurde enim diceret evangelista, semper cum Deo vel apud Deum fuisse, nisi propria quaedam illi subsistentia in Deo foret. Ergo ad refellendum Sabellii errorem valet hic locus, quia ostendit filium a patre differre. Iam admonui, sobrie in tantis arcanis sapiendum esse et modeste loquendum. Excusatione tamen digni sunt veteres ecclesiae scriptores, qui quum aliter rectam et sinceram doctrinam adversus flexiloquas haereticorum ambages non possent asserere, voces quasdam excogitare coacti sunt, quae tamen non aliud sonarent quam quod alioqui in scripturis traditur. Tres hypostaseis vel personas in una et simplici Dei essentia subesse dixerunt. Nomen hypostaseos primo ad Hebraeos capite, in eo sensu habetur, cui substantiae nomen respondet, ut sumitur apud Hilarium. Ta upooiunot vel personas vocarunt discretas in Deo proprietates, quae se mentibus nostris conspiciendas offerunt. Quemadmodum dicit Gregorius Nazianzenus, se non posse unum cogitare quin mox tria circum aftulgeant. Et Sermo erat Deus. Ne quis de divina Christi essentia scrupulus maneat, clare asserit esse Deum. Iam quum unicus sit Deus, Christum eiusdem esse cum patre essentiae, et tamen in aliquo differre sequitur. Sed de hoc secundo membro iam dictum est. Quod ad essentiae unitatem spectat, nimia fuit Ani improbitas, qui ne aeternam Christi divinitatem fateri cogeretur, fictitium nescio quem Deum esse garriebat. Nos autem quum audimus sermonem fuisse Deum, quid est quod de