39:505
PRAELECTIONES
IN
LAMENTATIONES
IEREMIAE.
Quoniam
statui
exponere
Threnos
Ieremiae,
videndum
est
quando
hic
liber
compositus
fuerit
a
propheta,
unde
etiam
colligere
licebit
quale
fuerit
autoris
consilium.
Nimis
crassus
est
error
Hieronymi,
qui
existimat
hoc
esse
carmen
lugubre,
quod
cecinit
Ieremias
super
morte
Iosiae
regis.
Nihil
enim
videbimus
quod
Iosiae
conveniat.
Fiet
quidem
mentio
regis
uno
in
loco,
sed
quod
illic
dicitur
non
potuit
competere
in
Iosiam.
Neque
enim
tractus
fuit
in
exsilium,
et
sepultus
fuit
Ierosolymae
cum
patribus
suis.
Ex
toto
igitur
contextu
iudicium
fieri
potest,
librum
hunc
compositum
fuisse
postquam
urbs
fuerat
excisa,
et
populus
in
exsilium
abductus.
Quidam
existimant
Ieremiam,
antequam
clades
illa
accideret,
historice
descripsisse,
et
tamen
fuisse
vaticinatum
de
re
futura
et
adhuc
incognita.
Sed
hoc
minime
probabile
est.
Hic
enim
Ieremias
ponit
ante
oculos
quae
omnes
sciebant
iam
esse
facta.
Et
facile
videbimus
rationem
docendi
quam
tenet,
prorsus
alienam
esse
a
vaticiniis:
Non
dubium
igitur
est,
quin
Ieremias
post
urbem
excisam
et
templum
incensum
defleverit
cladem
gentis
suae,
non
more
profano,
sed
ut
in
rebus
quoque
perditis
ostenderet
restare
tamen
aliquem
usum
doctrinae:
quod
diligenter
notandum
est.
Nisi
enim
hoc
teneamus,
frigebit
nobis
totus
hic
liber.
Sed
si
dirigamus
mentes
nostras
in
illam
vastitatem,
quae
tunc
potuit
non
vulgares
tantum
e
populo
exanimes
reddere,
sed
deiicere
ipsum
prophetam,
ut
prorsus
a
fide
excideret,
certe
hinc
colligemus
singularem
fructum.
Facile
est
magnifice
extollere
Dei
gratiam
in
rebus
prosperis,
deinde
hortari
ad
fiduciam
qui
adhuc
bene
sperant,
et
proferre
in
medium
Dei
promissiones,
ut
in
ipsas
recumbant
piorum
animi:
sed
ubi
omnia
sunt
desperata,
et
Deus
videtur
ecclesiam
suam
deseruisse,
si
adhuc
viget
prophetia,
et
Deus
apparet,
qui
manum
porrigat
miseris
et
fere
deploratis,
hinc
multum
proficiemus:
et
illa
est
praecipua
utilitas
doctrinae.
Atqui
videmus
|