12:4 4 licitus.1) Verebar tantum ne res exiret in molestiorem tragoediam quia ex Christophoro ita rem conceperam ut exspectandum putarem syncretismum aliquem. De Neocomensibus2) iam dudum nihil audio. Valerius3) Bernam profectus est. Spero optime successurum. Quod nuper ad te et Perrinum scripsi,4) id feci instinctu Christophori, ex cuius literis facile potuisti intelligere, quam putarit esse necessarium vos praemoneri. Miror tecum unde isti rumores oriantur. Mihi dolet quod vestri non utuntur familiarius et frequentius tuis consiliis. Scripsisti aenigmata in quibusdam, sed forte dabitur, ubi mihi collega adiunctus fuerit, otium ad te proficiscendi, si Dominus uxori plus virium addiderit, quibus est mirum in modum prostratis. Nos hic et nostra omnia habemus ut solemus. Optarim ex te discere si quid est isthic quod nostra nos scire referat. Si quid est etiam in quo nostra opera usui esse possit, ad retinendam et confirmandam amicitiam, quae inter civitates amicas esse debet, ubi intellexero, nihil in me patiar desiderari. Quam metuo ne Satan aliquis nova serat dissidia. Sed Dominus cuncta diriget in melius. Nihil opus est te tui admonere officii. Saluta uxorem et amicos nostro omnium nomine. Uxor te officiosissime salutat.) Vale. Lausannae 14. Ianuarii 1545. Tuus P. Viretus. 604. POLLANUS CALVINO. Ecclesiolam gallicam Argentoratensem intestinae turbant dissensiones, de quibus ille nimia et satis invidiose. (Ex autographo Cod. Genev. 112, fol. 217.) Clarissimo theologo atque evangelii vindici praecipuo D. M. Ioanni Calvino magistro ac patri in Christo colendissimo Genevae. S. P. Pluribus tecum agere cupientem vetat 603. 1) Quidnam fuerit hoc negotium nescimus. Eosetus vero sine dubio erat Claudius, ex primoribus urbis et senatus, Michaelis celeberrimi consulis, legati et historiographi pater. 2) ministris quibuscum tum temporis Capunculi controversia discutiebatur. 3) Iac. Valier, Vireti collega. 4) Tales literae non exstant, neque possumus definire ad utrum Perrinum, canonicum an capitaneum, tunc adhuc Calvini amicum, scriptae fuerint.