12:3 3 EPISTOLAE 602.605 Viro praestantissimo D. Ioanni Calvino patrono et fratri suo unice observando. 8. Rerum nostrarum statum, pridem scio, ex Vireto abunde cognovistis et si quid forte requiras a Christophoro homine non indiserto discas licebit. Fuit huius mihi colloquium, quemadmodum et Vireti ac Tornacensis multo gratissimum, efficacemque etiam ad sanitatis convulsae restitutionem fuisse mihi persuadeo eam tam familiarem candidamque cum amicissimis fratribus communicationem. Atque utinam detur cum talibus crebrius et convivere et commentari de ecclesia et habere ovfMpcaofiovac : in spem certe venirem in melius omnia constituta*) iri. Si synodo conveniendi fiat copia, non patietur Dominus incassa2) fore tot sanctorum studia, quae video per eius gratiam brevi temporis decursu mirifice maturuisse. Tu, mi frater, quod facis, perge operam fratribus parandis impendere, qui id unus maxime omnium illustri cum fructu potes. Lutheri libelluss) apud nos sparsus aliquem nobis metum incusserat ne turbam novam excitaret. Itaque et operam dedi ut ferociorum quorundam animos mitigarem, et sopita fere videtur commotio. Utinam Tigurini bonorum consiliis acquiescant bellumque non restaurent. Basiliensibus fama est Caesarem minari extrema omnia, sed fore arbitror Salmonei fulmina. Vale, mi frater, cum tuis omnibus, et boni consule: nam per negotia neque pluribus neque diligentius potui. 13. Ianuarii. Tuas avidus exspecto* T. Sultzerus. 603. VIRETUS CALVINO. Qui queritur Calvinum in suis postremis aenigmata quaedam scripsisse. Verum, quae hic obiter ipse attingit nobis potius aenigmata sunt. (Ex autographo Cod. Genev. lll, fol. 137.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis pastori vigilantissimo Genevae. S. De negotio Eoseti non eram admodum sol- 602. 1) sic. 2) sic. . Concilium Tridentinum in Idus Martias indictum erat, multo tamen serius auspicandum. 3) N. 586.