10.2:4 4 solvendo sim nec ne. Non enim foeneraris beneficia, sed gratuita largiris. Interim tamen penum vino instruendam curabo, si ex commoditate nostra videro futurum, ne quid temere praecipitatum iri videaris.3) Forte videar oblique pecuniam exigere : sed nae tu oblique mordax et parum benignus interpres, nisi ut soles lepide iocaris. Virum praestitisti qui te sic constanter gesseris erga supinum illum Maecenatem.4) Nunc quoniam non potest mores suos nobis accommodare, sit assentator suus, et pleno seu verius turgido pectore foveat ambitionem. Invideo tibi Fusium astrologum.6) Viatoriam tuam,6) quam ex Lampridio possum itinerariam appellare, et graece eSovjtoQMrjV) tibi remitto. Non addo gratiarum actionem, quia verbis non possum exaequare meritum. Salutabis meo nomine Melchiorem,1) si nondum discessit,8) Sucque- 3) sic ! H. legendum proponit: videatur. 4) Mecoenatem Codd. 5) Fusium astrologum historici nullum laudant. Adami et Niceron habent quendam Leonardum Fuchsium medicum Tubingensem. Herminj. suggerit Laur. Frisium medicum J5atavum, apud Metenses degentem, cuius exstitisse dicitur Tractatus de potestate planetarum. 1528. Cf. Ioecher. 6) In margine legitur: In Alex. Severo c. 27 paenulis, inquit [Lampridius] intra urbem frigoris causa ut senes uterentur permisit, quum id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviae fuisset. Plut. in Arato [21]: o &e *Eqyiroc ema %afi(av veavitixovc IGtctXfAefovc oaoinocixuic, h. e. viatoria indutos, quo vocabulo utitur Budaeus in quadam epistola. Viatoriam vero vestem hodoeporicam appellat Herodian, lib. 5 [c. 8] ubi de Macrini fuga: iaerJTa oaomocix^v Xapajv. Galli appellant robbe courte. . Ecce genuinam Calvini eruditionem philologicam, cuius fragmentum tantum transscripsit Hmj.f Bonnetus vero ne legisse quidem videtur, in cuius editione anglica viatoria vertitur: your road-book. 7) Melchior Volmar Erythropolitanus {ex oppido Rottweil) postquam inde ab anno 1521 Lutetiae liberalibus artibus incubuerat, Aureliae primum, deinde apud Bituriges quo eum a. 1530 vergente vocavit Megina Navarrae, literas graecas professus est, eoque magistro usus est Noster, mox et amico* (Hist. eccl. I. p. 10. Baum, Beza I p. l l ) Anno 1535 persequutionem fugiens patriam repetiit et Tubingae multos per annos academico munere functus est. 8) Epistola ergo eo ipso tempore scripta videri posset, quo