9:873 873 CONCIO ACADEMICA NOMINE RECTORIS UNIVERSITATIS PARISIENSIS NICOLAI COPI SCRIPTA ET RECITATA CAL. NOV. 1533. Magna quaedam res est ac longe praestantior, quam dici aut animo et cogitatione comprehendi possit, christiana philosophia. Uni haec homini divinitus a Christo data est quae voram et certissimam felicitatem explicaret. Hac una nos esse Dei filios intelligimus et credimus: haec suo splendore et praestantia universam mundi sapientiam obscuravit. Hac qui excellunt tantum prope reliquae hominum multitudini praestare mihi videntur, quantum homines beluis antecellunt. Nimirum quum hi maiora longe et praestantiora quam reliqui mente complectantur. Admirabile enim et sanctum genus illud philosophiae esse oportet, quod ut hominibus traderet Deus homo fieri voluit, quum immortalis esset, mortalis. Vere profecto hoc mihi videor esse dicturus, nulla re magis amorem Dei erga nos innotescere posse quam quod verbum suum nobis reliquerit. Quae enim aut propior aut certior cognatio 1) esse potuerit? Quod si reliquas artes, disserendi artem, naturae scientiam, atque eam quae de moribus est propter utilitatem et miramur et laudamus, quae potest cum hoc genere philosophiae conferri, quod voluntatem Dei omnibus philosophis diu quaesitam, nunquam inventam, exponit? Quod sola Dei gratia peccata remittit? Spiritum sanctum, qui corda omnium sanctificat et vitam aeternam adfert, omnibus Christianis pollicetur? Hoc studium qui non laudaverit, haud sane scio quid laudandum putet? Si enim oblectatio animi requiesque curarum quaeritur, quae spectent ad bene beateque vivendum, christiana philosophia abunde suppeditat, motus animi turbulentos quasi habenis quibusdam coercet. Quum igitur tanta sit evangelii laus et dignitas, non parum gaudeo mihi datam occasionem illius explicandi, meque in eo esse magistratu