9:859 PRAEFATIO AD BEZAE LIBELLUM CONTRA BALDUINUM. IOANNES CALVINUS LECTORI Hecubam fingunt poetae, quum Troia eversa passim maledicta in hostes ingerendo intemperanter dolori indulgeret, tandem fuisse in canem conversam. Nempe quod immodicus ille conviciandi impetus nihilo pluris quam canis rictus fieret. Si hoc de nobilissima regina dictum fuit, quam si tot tamque acerbae clades in rabiem adigerent aliqua tamen excusatione dignus erat muliebris*) luctus, quid de homine nihili dicendum, qui caeco magis furore quam iracundia percitus non tantum in obvios quosque probra temere conficta evomit2), sed optimos cupide appetit quibus proterve maledicat? Ergo quum me hactenus hortati sint multi, ut Francisci Balduini petulantiam compescerem, ne cum canis latratu confligere viderer, bestiam contemnere visum est. Necdum me consilii poenitet. Quid enim in putidis eius calumniis refiitatione dignum? Vixit apud me, et humaniter acceptus ac liberaliter, quo se plus quam barbarum esse probet, mendacium stulte confictum arripit, me, dum malefici damnantur, pro tribunali iudicem sedere. Scripsit hoc futiliter Heshusius. Antea putaveram ab errone quopiam et mendico, ut assem ab eo emungeret, fuisse dictatum. Nunc vero quum idem mihi obiiciat bonus hospes Balduinus, qui Heshusio collega fuit, quis alium quaeret fabulae architectum? Atqui in publicis iudiciis me semper omnes viderunt stare ad latus rei qui ad supplicium ducendus est. In his scilicet nugis stilum exerceam? Exprobrat quod pro Rhedonensi episcopo dixeram Nenetensem in concilio Tridentino sedere. Capitale crimen quod ovum unum ioco alterius ovi sumendo deceptus fuerim. Maximum, ut sibi quidem videtur, odium cum infamia mihi conflat, ex meis et benedictae memoriae viri fratrisque mei venerandi Buceri literis. Antequam respondeo, monendi sunt lectores nihil hac monedula esse furacius, ut in hac parte 1) mulieris Beza. 2) evomuit Beza.