9:855 855 PRAEFATIO IN LIBELLUM DE FRANCISCO SPIERA. IOANNES CALVINUS CHRISTIANO LECTORI S. D. Quanta sit in aestimandis Dei operibus vel animi nostri malignitas, vel iudicii pravitas, hinc maxime apparet, quod quum tot vindicandis hominum sceleribus conspicua subinde exempla edat, ea multi contemptim praetereunt, alii palam rident, alii fortuito accidere opinantur, omnes subita oblivione sepeliunt. Haec ingratitudo, quum per se minime sit ferenda, hoc quoque mali secum affert, quod ex Dei iudiciis quem decebat fructum non percipimus. Is autem est, qui breviter notatur a propheta: Ut inde iustitiam discant incolae terrae (Ies. 26, 9). Quo significat, metu perculsos, debere ad Dei timorem vitaeque sanctitatem erudiri. Huic vitio ut medeantur prophetae, nulla in parte doctrinae magis insistunt, quam ut quas Deus poenas infligit sceleratis ac impiis, nostrae memoriae quasi infigant. Verum accedit etiamnum malum deterius, pervicacia: quod ne moniti quidem sapimus. Itaque hic tot monitionum, quas passim inculcant prophetae, et in quibus etiam detonandis quodammodo fulminant, profectus duntaxat apparet, quod pauci aliquantulum tanguntur. Tam brutum stuporem ut nobis excutiat Deus, eiusmodi interdum prodigia edit, quae nos etiam dormientes aliquid sentire cogant. Tale in Francisco SperaJ) non ita pridem documentum edidit : primum in Italia, hoc est, summo et illustrissimo totius Europae et christiani orbis theatro: deinde in ea gente, quae quum ingenii perspicacia maxime alioqui polleat, hac in parte plus quam stupida est. Nam illic ita licenter grassatur passim impietas, ut maior pars vel Deum mundi esse opificem non cogitet, vel iudicem futurum non agnoscat. Et quid mirum? Si Antichristus, qui mortiferum suum venenum in ultimos usque terrae fines sparsit, propiore afflatu Italos suos 1) Sic ed. nostra princeps. Alibi dicitur Spira vel Spiera, quae postrema forma nominis patria fuit