9:851 851 PRAEFATIO IN BUCERI ACTA RATISBONENSIA ALTEEA ANNO 1546 INSTITUTA. IOANNES CALVINUS PIO LECTORI S. Quoniam a me prodit hic liber in publicum, et absurdum videri posset quod mihi tantum in opere alieno vel iuris vel licentiae sumpserim, mearum hic partium esse duxi rationes breviter exponere quae me ad editionem impulerunt. Biennium iam fere praeteriit ex quo instituta Ratisbonae fuerat secunda disceptatio de religionis controversiis. Illic inter se colloquuti sunt qui ex utraque parte delecti fuerant. Tametsi autem vehementer optabam totum disputationis ordinem, ut habita fuerat vel saltem inchoata, penitus cognoscere, quum tamen simul intelligerem ita fuisse compositum ne ad certum tempus usque acta publicarentur, illud quo stimulabar cognoscendi desiderium cohibui, donec Lovanio allatae sunt nugae nescio quae illo titulo ornatae, quo plus commendationis haberent. Tunc vero non amplius cessandum putavi quin eximium Christi servum ac fratrem venerandum Martinum Bucerum rogarem, ut si quid haberet his de rebus conscriptum, mihi ne gravaretur privatim legendum dare. Impetravi quod volebam, tum pro amicitiae nostrae iure, tum quod adductis a me rationibus victus cessit. Simul tamen a me petiit, fateor, ne longius manaret quod veluti in sinum meum deposuerat. Bene autem successit quod longe plus quam speraveram consequutus sum. Praecipua quae hodie inter nos agitatur quaestio et unde bona pars aliarum pendet, est de iustificatione fidei. Eam non modo copiose diligenter et erudite, sicut omnia quae ab hoc viro proficiscuntur, tractatam in hoc scripto et explicatam reperi, sed quaecunque ad hoc argumentum pertinent eo artificio digesta, ea gravitate expressa, ea moderatione composita, ut vel morosis alioqui lectoribus satisfacere debeant. Tantum mihi dolebat, thesaurum hunc, quem mox proferri decuerat in commune ecclesiae bonum, indigne supprimi. Aliquoties in mentem venit vel hortari autorem