9:841 841 FRAGMENTUM PRAEFATIONIS NOvAE ALTCUI INSTITUTIONIS EDITIONI DESTINATAE. Certe si laborem hunc meum bonis esse non ingratum audiero, non modo me optime operam putabo collocasse, sed summam quoque voti mei fuero consequutus. Quid enim tota vita contendere nos magis decet, quam ut omnia nostra officia Christi membris, adeoque ipsi Christo in suis membris approbemus. Itaque quum mihi nuper nunciatum esset, quosdam, qui haberi eo loco merentur, ex proxima Institutionis meae editione nonnihil concepisse offensionis, quod in eucharistiae tractatione visus fuerim, et contentiones, quae de praesentia corporis et sanguinis Domini in coena hoc tempore exstiterunt, iam magna ex parte sopitas rursum excitare, et fideles Domini servos oblique perstringere, ac si localem illic Christoque indignam praesentiam statuerent, non leviter me eiusmodi nuncius affecit. Atque eo quidem mihi magis doluit quod his nominibus offenderentur. Nam quum ipsum per se offensionis malum grave est, tum vero nihil est a quo magis alienus videri cupiam, quam ab omni rixandi ac tumultuandi cupiditate. Nec sane ullum est contentionis genus quod magis horream, quam illud ipsum quod me renovasse putant, quum sciam tanto pietatis damno exagitatam nimis diu fuisse. Atqui habere me non dubito, quo illorum animos placare queam, si modo aequam satisfactionem, quod facturos spero, accipere sustineant. Primum id deprecabor, ne initam inter germanicas ecclesias concordiam interpellare me voluisse credant, quam mihi decretum est non minus constanter ad extremum tueri, quam libenter amplexus sum. Quod satis luculento testimonio declarasse in illo opere mihi videor. Quae enim ad veram corporis et sanguinis Domini communicationem, quam in coena percipiunt fideles, asserendam pertinebant, ea breviter quidem, sed tamen non obscure illic sunt explicata. Fateor enim, 1) quod et semper in 1) Quae hinc sequuntur usque ad verba: virtutem quoque