9:831 831 PRAEFATIO IN CHRYSOSTOMI HOMILIAS. Quia inusitatum adhuc est hoc lucubrationis genus quod nunc in publicum edo, videor mihi operae pretium facturus, si consilii mei rationem breviter exponam. Video enim, quod in rebus novis evenire fere solet, quosdam non defuturos qui laborem hunc meum non modo supervacuum contemnant, sed etiam ut parum utilem ecclesiae repudiandum prorsus censeant. Quos tamen ipsos non diffido propitios mihi fore, si meis rationibus intendere paulisper animum sustineant. Scimus quales initio clamores excitati sint ab imperitis quum evangelium vulgo legendum proponeretur. Indignum enim facinus esse putabant plebeiis hominibus promulgari Dei mysteria quae tam diu apud sacerdotes et monachos suppressa fuerant. Neque enim videbatur aliud id esse quam sacrarium Dei sublata omni reverentia profanari. Atqui inter eos quoque, quibus id tantopere displicebat, videmus nunc omnes eiusmodi querimonias in gratulationes conversas esse. Apparuit enim supremo salutis suae thesauro spoliatum fuisse Dei populum, quum in paucorum hominum bibliothecis scriptura delitesceret, a multitudine non attingeretur. Nunc ergo nemo qui vel pietatis micam habeat non recognoscit, singulari Dei benignitate factum esse, ut sacrosanctum Dei verbum universae ecclesiae redderetur. Sic enim sol iustitiae Christus suis affulsit, quo tum vere demum fruimur, ubi perspecta eius virtute ipsum, ut nobis offertur per evangelium a Deo patre, amplectimur. Atqui memoria tenent, qui statum orbis per aetatem ante annos viginti videre potuerunt, in maiori hominum multitudine nihil fere reliquum fuisse Christi praeter nomen: memoriam virtutis eius et raram et exiguam exstitisse. Haec calamitas, quae est omnium extrema, non aliunde certe acciderat, quam quod plebs scripturae lectionem sacerdotibus ac monachis relegaverat, tanquam nihil ad se pertinentem, quum sit commune omnibus filiis Deil). Quam ob rem est 1) Haec verba ipse autor linea inducta canceflavit.