9:787 787 PRAEFATIONES BIBLIIS GALLICIS PETRI ROBERTI OLIYETANI, NEOCOMI 1535 IMPRESSIS, PRAEMISSA. IOANNES CALVINUS CAESARIBUS, REGIBUS, PRINCIPIBUS, GENTIBUSQUE OMNIBUS CHRISTI IMPERIO SUBDITIS SALUTEM. Privilegia novis libris impetrari nec abs re olim, nec sine publico bono constitutum fuit: atque utinam nullus hodie liber exiret non suo privilegio ornatus: modo ne id esset vel gratia elicitum, vel pecunia redemptum Principis beneficium, quo temere commendaretur ad typographi quaestum: sed grave pressumque testimonium, quo luce et hominum oculis dignus ex vero pronunciare tur. Hoc enim remedio decebat coerceri furiosam istam scripturientium libidinem, quae tot librorum examina nullo modo, nullo delectu, nullo pudore, subinde nobis parit. Adeo urit non paucos stolida nominis cupiditas, ut malint quovis facinore utcunque innotescere, quam bene latere. Nunc immodica sua facilitate pessime consulunt reipublicae Principes, quinon modo bonos malos libros edi permittunt, sed pessimos quosque suo suffragio comprobant. Hoc vero sacrum opus, quod nec nuper natum est, nec ab homine profectum, ideo hominum testimonio minime indigere visum est. Et sane iniquissime comparatum esset, si talibus elogiis opus haberet, quorum sordibus nihil aliud quam foedaretur eius dignitas. Oraculum ergo et aeterna veritas summi regis, coeli terrae malisque domini, regumque regis, diploma est privilegii, quod nobis magnifice splendideque ipsum commendat: quod summa veneratione ab omnibus gentibus aetatibus ordinibus publice ac privatim excipi iubet. En edictum, cui omnes ad unum obsequentes esse conveniat. Sed impiae quorundam voces audiuntur, clamitantium rem esse indignam, vulgari haec simplici plebeculae mysteria: in quibus qui totam aetatem detriverunt, magnis alioqui et ingenii et doctrinae praesidiis adiuti, in medio tamen stadio saepius defecerunt: pauci aut forte omnino nulli reperti, qui ultimam lineam attigerint. Quid, inquiunt, prae istis assequi possunt miseri idiotae omnium bonarum artium rudes, et (si usus quaeritur) rerum omnium imperiti? Verum quum Dominus e pastorum caulis prophetas, e piscatorum naviculis apostolos sibi coaptarit, cur non et nunc similes discipulos dignetur?