9:785 785 PRAEFATIO IN NIC. CHEMINI ANT APOLOGIAM. IOANNES CALVINUS FRANCISCO CONNANO IURIS STUDIOSISSIMO S. Ecce tandem exit Apologia Chemini nostri communemque scriptorum aleam experitur, etsi non eo consilio scripta ut in publicum aliquando prodiret. Sed aequum fuit haec quoque publicari quae vir ille excitandi exercendique ingenii gratia luserat, ne Stellae deesset suum patrocinium, et Albucius nescio quis sine sanguine et sudore paeanas sibi suos caneret. Quod si quis mavult Alciatum pro Albucio, ego nec affirmare ausim nec velim refellere: sed sagaciores quidam subodorantur Alciatum mutuatitio nomine voluisse dissimulari, ne dentata supra modum et impatientis linguae facundia talionis iure pensaretur. Neque vero Stellam destitutum praesidiis fuisse quisquam arbitretur, aut eius silentium interpretetur confessionem, qua victoriam hactenus Albucio permiserit: verum intelligat bominem seriis negotiis occupatum, hac etiam in parte fiducia veritatis subnixum, noluisse perdere operam in rebus minime necessariis, quum res ipsa pro se satis loqueretur. Alioqui iam in mille Albucios calamum strinxisset, quo est praeditus ingenii acumine, qua industria, qua denique iuris peritia, cuius principatum nostro tempore cum uno atque altero sine controversia obtinet. Hanc etiam persuasionem induerat Cheminus, nec animum ad huius opusculi editionem adiicere poterat nisi solidis quorundam rationibus convictus foret, qui ostendebant suam patientiam Stellae fraudi esse. Sic enim vitiligatores *) quidam causabantur, non defuturum eum sibi fuisse in hac causa, si qua ratione defensionem instruere potuisset, quumZasio adeo constanter restiterit. Hac velut necessitate adductus noster Cheminus mutavit sententiam, et quod iam fere biennium suppressum voluerat ad obterendas istorum calumnias palam explicat. Hoc tamen imprimis prospectum voluit, ne mutilum et corruptum in hominum manus veniret. Itaque quum audiret me profectionem adornare Lutetiam, mihi pro ea quae 1) Sic Calvinus vel certe iypotheta. Herminjardus ea; Plinio emendavit: vitilitigatores.