9:773 773 SUMMA DOCTRINAE DE MINISTERIO VERBI ET SACRAMENTORUM. i. Totius ministerii evangelici finis est, ut nobis a Deo fonte omnis felicitatis per peccatum seiunctis ac proinde perditis, Christus communicetur, ut vitam aeternam ex ipso hauriamus: omnes denique coeleste≫ thesauri ita nobis applicentur, ut non minus sint nostri quam ipsius Christi. 1. Thess. 2, 12. Vocavit nos per evangelium in participationem gloriae Domini nostri Iesu Christi. II. Communicationem hanc fatemur esse a) mysticam, et rationi humanae incomprehensibilem et b) spiritualem, quod eius cfiector sit spiritus sanctus: qui quum sit virtus Dei viventis, procedens a patre et filio, omnipotentiam ei adscribimus, qua non imaginarie, sed potentissimo et verissime nos Christo capiti nostro coniungat, ut simus caro de carne eius, ossa de ossibus eius, et ex vivifica eius carne vitam aeternam in nos transfundat. a) Ephes. 5, 82. Mysterium hoc magnum est, loquor autem de Christo et de ecclesia. b) J. Cor. b, 17. Qui adgiutinatur Domino unus spiritus est. August. Epist. 57. ad Dard. Peccatum factum est relicto Deo: iustitia non fit sine Deo. Ac per hoc non moreremur', nisi per carnalem propaginem de membris illius veniremus, nec viveremus, nisi per spiritalem connexionem membra huius essemus. III. Quod autem confitemur spiritum sanctum huius coniunctionis e^se cffoctoremf certo innititur fundamento, huic nimirum: Quidquid a) pater aut filius b) opoiunfur ad salutem adduccndis fidelibus, id per spiritum sanctum utramque personam operari testatur sacra scriptura: et non aliter c) Christum in nobis