52:77 77 CAPUT I. 1. Paulus apostolus Iesu Christi, per voluntatem Dei, et Timotheus frater, 2. sanctis qui sunt Colossis, et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo patre nostro, et Domino Iesu Christo. 3. Gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi, semper pro vobis orantes, 4. audita fide vestra, quae est in Christo Iesu, et caritate erga omnes sanctos, 5. propter spem repositam vobis in coelis, de qua prius audistis per sermonem veritatis, nempe evangelii, 6. quod ad vos pervenit: quemadmodum et in universo mundo frudificat et propagatur, sicut etiam in vobis, ex quo die audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate. 7. Quemadmodum et didicistis ab Epaphra dilecto conservo nostro, qui est fidelis erga vos minister Christi: 8. qui etiam nobis manifestavit caritatem vestram in spiritu. 1. Paulus apostolus. Iam saepius dictum est quorsum pertineant istae inscriptiones. Quia autem Colossensibus nunquam visus fuerat: ideoque apud ipsos nondum tam firma erat eius autoritas, ut solum privatum nomen sufficeret: Dei voluntate ordinatum se Christi apostolum praefatur. Unde sequebatur, eum non temere facere quod ignotis scriberet: eo quod legatione sibi a Deo mandata fungeretur. Neque enim uni ecclesiae addictus erat, sed ad omnes patebat eius apostolatus. Sanctorum nomen, quod illis tribuit, magis honorificum est: sed fratres fideles appellans, blandius ad se audiendum allicit. Reliqua ex superioribus Epistolis petenda. 3. Gratias agimus Deo. Fidem Colossensium et caritatem laudat, quo eos ad pergendi alacritatem et constantiam melius confirmet. Deinde quum talem de ipsis persuasionem se habere ostendit, eorum animos sibi conciliat, quo sint ad recipiendam suam doctrinam magis propensi ac dociles. Semper observandum, quod gratulationis loeo gratiarum actione utitur. Quo docet, in omni gaudio protinus debere nobis occurrere memoriam divinae bonitatis: quia eius beneficium est quidquid nobis laetum ac felix contingit. Suo praeterea exemplo nos admonet ut non tantum ea, quae nobis confert Dominus, sed etiam quae aliis, gratiarum actione