9:713 713 ARTICULI DE PBAEDESTIN ATIONE. ') Ante creatum primum hominem statuerat Deus aeterno consilio quid de toto genere humano fieri vellet. Hoc arcano Dei consilio factum est ut Adam ab integro naturae suae statu deficeret ac sua defectione traheret omnes suos posteros in reatum aeternae mortis. Ab hoc eodem decreto pendet discrimen inter electos et reprobos: quia alios sibi adoptavit in salutem, alios aeterno exitio destinavit. Tametsi iustae Dei vindictae vasa sunt reprobi, rursum electi vasa misericordiae, causa tamen discriminis non alia in Deo quaerenda est quam mera eius voluntas, quae summa est iustitiae regula. Tametsi electi fide percipiunt adoptionis gratiam, non tamen pendet electio a fide sed tempore et ordine prior est. Sicut initium et perseverantia fidei a gratuita Dei electione fluit, ita non alii vere illuminantur in fidem, nec alii spiritu regenerationis donantur, nisi quos Deus elegit: reprobos vero vel in sua caecitate manere necesse est, vel excidere a parte fidei, si qua in illis fuerit. 1) Ex autographo Calvini Btbl Genev. Cod. 145 fol. 100.