9:711 711 CONFESSIO FIDEI DE EUCHARISTIA. O Vitam spiritualem quam nobis Christus largitur, non in eo duntaxat bitam esse confitemur, quod spiritu suo nos vivificat, sed quod spiritus etiam sui virtute carnis suae vivificae nos facit participes, qua participatione in vitam aeternam pascamur. 2) Itaque quum de communione, quam cum Christo fideles habent, loquimur, non minus carni et sanguini *]) eius communicare, ipsos intelligimus quam spiritui,4) ut ita totum Christum possideant. Siquidem quum aperte testetur scriptura, carnem Christi vere nobis esse cibum, et sanguinem eius vere5) potum: ipsis vero nos educari oportere constat, 6) si vitam in Christo quaerimus. Iam nec exiguum quiddam, aut vulgare docet apostolus, quum nos carnem de Christi carne et ossa ex ossibus eius esse asserit: sed eximium nostrae cum ipfius corpore communionis mysterium ita designat, quod nullus verbis satis pro dignitate explicare 7) queat. Caeterum istis nihil repugnat, quod Dominus noster in coelum sublatus, localem corporis sui praesentiam nobis abstulit,8) quae hic minime exigitur. Nam utcunque nos in hac mortalitate peregrinantes in eodem loco cum ipso non includimur,9) aut continemur, nullis tamen finibus limitata est eius spiritus efficacia, quin vere copulare et in unum colligere possit, quae locorum spatiis sunt disiuncta.10) 1) Olim edita a Beza in Calvini Epp. Contulimus exemplaria manu .scripta in Bibi pastorum Neocomi, Turici in Archivis ef in Ar ch B emens. Titulum faciunt editiones impressae : Confessio fidei de Eucharistia quam obtulerunt Farellus Calvinus et Viretus, cui subscripserunt Bucerus et Capito. Exemplar ia MSS^ nullam habent inscriptionem praeter Bernense quod simpliciter exhibet: Eucharistia- 2) pascimur N. 3) carne et sanguine B. N. T. 4) spiritu iidem. 5) Add. esse B. N. T. 6) constet T. 7) nullis . . . . explicari N. 8) sustulit B. N. T. 9) includamur ete. B. N. T. 10) di&tiucta iidem.