9:703 703 CONFESSIO DE TRINITATE PROPTER CALUMNIAS P. CAROLI.*) Quum in Dei maiestate consideranda mens humana per se omnino caecutiat, neque quidquam possit, quam et infinitis erroribus sese involvere, et miris tricis implicare et altissimis demum tenebris immergere, si iuxta captus sui tenuitatem Deum imaginari conetur: istud2) bonorum omnium pace ac venia facturos confidimus, si Deum nusquam quaeramus nisi in eius verbo, nihil de ipso cogitemus nisi cum eius verbo, de ipso nihil loquamur nisi per eius verbum. Haec vero sobrietas et reverentia si in familiari sermone commendatur, in quo multa effutiri solent non ante praemeditata : ubi quis publicam edere fidei suae confessionem hac de re instituit, nulla adhiberi satis3) diligentia potest, et in sententiis concipiendis et in delectu verborum habendo ut nihil in ea deprehendatur, quam ipsissima scripturae veritas exquisitis ac solennibus verbis religiose comprehensa.4) Nemo ergo nobis succenseat, si Confessionem quam piis omnibus volumus approbatam ita moderamur, ut non ex variis hominum placitis consarcinata, sed ad rectam scripturae normam diligenter exacta sit. Siquidem hic nobis succurrere debet, quod tradit apostolus, fidem esse ex auditu, auditum vero per verbum Dei (Rom. 10, 17). Iam si religionis confessio nihil5) est, quam conceptae intus fidei testificatio, ut solida sit et sincera, ex puris scripturae fontibus petitam esse oportet : neque vero confessionem duntaxat eam recipimus, quae ex solis scripturae verbis superstitiose contexta sit et consuta: sed iis verbis conscribendam esse contendimus, quae et sensum habeant 1) Textum tibi offerimus qualem Beza edidit. Margini adscribimus lectiones duorum eaux. MSS. quorum alterum Bernae exstat in Archivis, alterum Turici. Utrumque saepissime ordinem vocabulorum mutat quod pro tempore negligendum duximus. 2) istud nos. 3) satis magna. 4) composita. 5) nihil aliud.