20:593 SERIES TERTIA. Addenda et Corrigenda* *) 1. Not. 15. Oonradus Ionam erat senator Argentoratensis saepius legationibus functus fere usque ad a. 1530 (Roehrich I. 287). % De familia Danielis v. Doinel in Bulletin 1877. XXVI. pag. 183 ss. 4. De Nic. Duchemin vide eundem L L Not* 8. Idem hunc virum Phil. Lore nominat. Eundem habes N. 15. not. 1. 5. Not. 11. Canonicus iste non Copus sed Cheminus fuit, teste eodem autore L 1. (Chanoine de S. Vrain de Jargeau). 6. Not. 1. 2. Etiam Doinel Hangestium nominat et suburbium Chaillot. Canonicus idem atque in praecedenti. 14. Not. 5. De Regio (Jo. le Roy) vide Doinel 1. 1. p. 182. 23. Not. 3. Plura de his praebet Gr. Gruiffrey, Chronique inodite du roi Francois I. v. Bulletin X. 1) In tam ampla et locuplete epistolarum familiarium collectione, qualem in hoc opere edidimus, multa attinguntur quae vel solis scriptoribus eorumque amicis cognita fuerunt, vel saltem nobis sequioris saeculi hominibus haudquaquam a limine innotescere potuerunt, neque nisi resumptis subinde studiis ex parte intelligi. Tum etiam qui totam suam vitam his explorandis impendit, facile de iis doctiora et certiora tradere potest quam qui sero tantum, quod nobis contigit, et multis aliis intentus ad ea accessit. Candide iam fatemur nos passim, maxime in prioribus huius Thesauri voluminibus, rarius in sequentibus, quum in nominibus et rebus, tum in lectione codicum et temporum definitione haesisse, vel adeo errasse. Et quemadmodum nonnunquam praedecessorum nostrorum lapsus emendare potuimus, sic nostros errores non semel a viris doctis corrigi libenter sumus passi, imo eorum animadversiones grato animo acceptas testamur. Inter quos infra suis locis laudandos prae caeteris Clar. Herminjardum commendamus, cuius eruditio saepissime nobis usui fuit. Qui utinam celerius ad metam properasset ut diutius et uberius licuisset eius frui laboribus. Eum sane quicunque in posterum in hac parte rei literariae et historicae operam volet navare ducem sibi certissimum eliget et tutissime sequetur. Calvini opera. Vol XX.