39:505 PRAELECTIONES IN LAMENTATIONES IEREMIAE. Quoniam statui exponere Threnos Ieremiae, videndum est quando hic liber compositus fuerit a propheta, unde etiam colligere licebit quale fuerit autoris consilium. Nimis crassus est error Hieronymi, qui existimat hoc esse carmen lugubre, quod cecinit Ieremias super morte Iosiae regis. Nihil enim videbimus quod Iosiae conveniat. Fiet quidem mentio regis uno in loco, sed quod illic dicitur non potuit competere in Iosiam. Neque enim tractus fuit in exsilium, et sepultus fuit Ierosolymae cum patribus suis. Ex toto igitur contextu iudicium fieri potest, librum hunc compositum fuisse postquam urbs fuerat excisa, et populus in exsilium abductus. Quidam existimant Ieremiam, antequam clades illa accideret, historice descripsisse, et tamen fuisse vaticinatum de re futura et adhuc incognita. Sed hoc minime probabile est. Hic enim Ieremias ponit ante oculos quae omnes sciebant iam esse facta. Et facile videbimus rationem docendi quam tenet, prorsus alienam esse a vaticiniis: Non dubium igitur est, quin Ieremias post urbem excisam et templum incensum defleverit cladem gentis suae, non more profano, sed ut in rebus quoque perditis ostenderet restare tamen aliquem usum doctrinae: quod diligenter notandum est. Nisi enim hoc teneamus, frigebit nobis totus hic liber. Sed si dirigamus mentes nostras in illam vastitatem, quae tunc potuit non vulgares tantum e populo exanimes reddere, sed deiicere ipsum prophetam, ut prorsus a fide excideret, certe hinc colligemus singularem fructum. Facile est magnifice extollere Dei gratiam in rebus prosperis, deinde hortari ad fiduciam qui adhuc bene sperant, et proferre in medium Dei promissiones, ut in ipsas recumbant piorum animi: sed ubi omnia sunt desperata, et Deus videtur ecclesiam suam deseruisse, si adhuc viget prophetia, et Deus apparet, qui manum porrigat miseris et fere deploratis, hinc multum proficiemus: et illa est praecipua utilitas doctrinae. Atqui videmus