37:469 469 PRAELECTIONES IN IEREMIAM. Postquam expositis duodecim prophetis minoribus, pervenimus tandem ad finem Danielis, iam suscepi librum Ieremiae explicandum, modo tamen vita suppetat, et detur otium. Quod si per Dei gratiam otium dabitur, restabit unus ex prophetis Ezechiel, cui utinam contingat magis idoneus interpres, ut spero. Quantum ad Ieremiam pertinet, hoc primo observatu dignum est, coepisse fungi prophetae officio, regnante Iosia, et quidem anno decimotertio regni eius. Nam etsi rex ille sincerus erat Dei cultor, tamen res tunc valde confusae erant. Perierat enim liber legis. Ita poterat quisque pro sua libidine fingere multos impios errores. In tanta licentia minime dubium est, quin multi homines turbulenti conati fuerint pervertere Dei cultum, et puram doctrinam: et quisque sibi fabricatus sit multas nugas. Nam si vellent sacerdotes recte docere, tota eorum scientia pendebat ex lege. Etsi autem probabile est, non prorsus fuisse abolitam eius memoriam, tamen restabant duntaxat quaedam fragmenta, ut certo colligere non possent, qualis ratio ecclesiae gubernandae divinitus fuisset tradita. Nam refertur in sacra historia, librum fuisse repertum anno decimo octavo Iosiae. Itaque a toto quadriennio iam docere coeperat Ieremias, imo quinquennio. Hoc autem exemplum satis demonstrat quanta sit hominum incuria et segnities in studio pietatis. Iusserat Deus per Mosen non tantum sancte et diligenter servari in templo legis exemplar, sed etiam apud ipsos reges: deinde additum fuerat praeceptum ut festis solennibus recitaretur tota lex populo. Sed postquam reges coeperunt desciscere a vero Dei cultu, nullum apud eos exstitit legis exemplar. Tandem etiam lex ipsa prorsus intercidit. Nec dubium est, quin hoc acciderit per tyrannidem regis Manasse, qui crudeliter saeviit tam in sacerdotes quam in reliquos Dei servos. Ubicunque enim micabat tantum aliqua scintilla pietatis, erat intentus ad caedes, ita ut flueret sanguis per totam Ierosolymam, quem-