2:31 [CO 2.31] INSTITUTIONIS CHRISTIANAE RELIGIONIS LIBER PRIMUS. DE COGNITIONE DEI CREATORIS. CAPUT I. Dei notitiam et nostri res esse coniunctas, et quomodo inter se cohaereant. [Inst 1.1.1.] Tota fere sapientiae nostrae summa, quae vera demum ac solida sapientia censeri debeat, duabus partibus constat, Dei cognitione et nostri. Caeterum, quum multis inter se vinculis connexae sint, utra tamen alteram praecedat, et ex se pariat, non facile est discernere. Nam primo se nemo aspicere potest quin ad Dei, in quo vivit et movetur (Act. 17, 28), intuitum sensus suos protinus convertat: quia minime obscurum est dotes quibus pollemus nequaquam a nobis esse, imo ne id quidem ipsum quod sumus, aliud esse quam in uno Deo subsistentiam. Deinde ab his bonis quae guttatim e coelo ad nos stillant, tanquam a rivulis ad fontem deducimur. Iam vero ex nostra tenuitate melius apparet illa, quae in Deo residet bonorum infinitas. Praesertim miserabilis haec ruina, in quam nos deiecit primi hominis defectio, sursum oculos cogit attollere, non modo ut inde ieiuni et famelici petamus quod nobis deest, sed metu expergefacti humilitatem discamus. Nam ut in homine reperitur quidam miseriarum omnium mundus, ac ex quo spoliati sumus divino ornatu, pudenda nuditas immensam probrorum congeriem detegit, propriae infelicitatis conscientia unumquemque pungi necesse est, ut in aliquam saltem Dei notitiam veniat. Ita ex ignorantiae, vanitatis, inopiae, infirmitatis, pravitatis denique et corruptionis propriae sensu recognoscimus, non alibi quam in Domino sitam esse veram sapientiae lucem, solidam virtutem, bonorum