6:255
RESPONSIO
CONTRA
PIGHIUM
IN
SECUNDUM
LIBRUM.
Initio
secundi
libri
omnes
facundiae
suae
copias
explicat.
Versatur
enim
in
causa
populari,
in
qua
plausibiliter
apud
vulgus
hominum
iactare
se
potest.
Ac
primum
quidem
ita
prae
admiratione
obstupescit,
ut
ipsum
dicas
Niobes
agere
personam
in
fabula.
Haec
autem
stuporis
causa,
nos
tanta
vertigine,
caecitate,
amentia
percussos
esse,
qui
dogma
hoc
de
quo
tractat,
amplexi
fuerimus
plus
quam
evidenter
falsum,
mortalium
omnium
concordi,
a
mundi
creatione,
sensu
et
consensu
damnatum,
sic
in
Deum
blasphemum,
ut
nihil
supra.
Deinde
ne
sine
ratione
insanire
videatur,
multas
absurditates
enumerat,
quas
in
eo
contineri
putat.
Equidem
ingenuum
adversarium
mihi
optarem,
qui
me
omni
ex
parte
aggrederetur,
sed
non
caeco
et
confuso
praelio
obrueret:
sicut
hic
facit,
qui
duas
diversas
quaestiones
ubi
seorsum
discutere
proposuit,
nunc
simul
commiscet.
Si
vel
cogitare
quidquam
aut
boni
aut
mali,
inquit,
in
nullius
potestate
est,
sed
absoluta
necessitate
fiunt
omnia
(atqui
de
providentia
Dei,
unde
haec
necessitas
dependet,
alibi
tractare
instituit,
nec
aliud
agit
quatuor
postremis
libris),
cur
hanc
ergo
quaestionem
nunc
cum
altera
confundit?
Dicat
quidquid
habet,
etiam
si
infirmum
sit,
etiam
si
frivolum,
modo
in
uno
aliquo
statu
maneat,
patiar.
Nunc
autem
quum
duas
quaestiones
in
medium
protulerit,
de
utraque
separatim
dicturum
se
receperit,
cur
in
progressu
non
praestat,
quam
semel
dedit
fidem?
Quum
ubique
se
iactet,
bonum
esse
digerendi
artificem,
non
audeo
imperitiae
[pag.
32]
eius
id
tribuere,
sed
astu
ac
malitia
fieri
agnosco.
Quoniam
enim
illud,
quod
de
absoluta
necessitate
ex
Luthero
adducit,
videbat
communi
hominum
apprehensioni
minus
esse
consentaneum,
hoc
quoque
auspicatissimum
exordium
fore
putavit,
in
quo
sensum
carnis
sibi
consentientem
haberet,
a
Lutheri
vero
doctrina
abhorrentem.
Itaque
totum
locum
de
naturae
corruptione,
velut
scopulum
aliquem,
fugit:
et
quum
ab
orationis
quoque
suae
contextu
illuc
ducitur
aut
trahitur,
saepius
declinat:
quod
suam
causam
noverit
in
eo
minus
fore
vulgo
favorabilem,
quam
dum
alterum
istud
urget.
Agedum
vero:
quando
sic
adversario
placet,
de
utroque
simul
respondeamus.
Primum
igitur
argumentum
est:
Si
nihil
boni
aut
mali
cogitare,
nec
vias
nostras
aut
bonas
aut
malas
disponere
possumus,
sed
omnia
in
Dei
sunt
potestate,
secundum
quam
necessario
eveniunt,
cur
non
stertimus
ac
dormimus
perpetuo?
Quid
agricola
in
aratione,
satione,
frugibus
colligendis
adeo
sudat?
Cur
mercator
longis
itineribus
ac
periculosis
navigationibus
se
committit?
Cur
frugi
paterfamilias
liberos
bene
ad
virtutem
et
honestos
mores
educandos
curat?
|