7:253 253-254 L E C T O R I . Haec admonitio, quum alias ob causas, tum quia illustre pontificii zeli specimen continet, digna est omnino quae legatur ob omnibus. Atque id quidem citius fieri oportuit, sed quia non statim pervenire solent eiusmodi mysteria in eorum manus quibus vel expediat, vel cordi sit ipsa evulgari, dabunt veniam lectores, si serius publicetur hic thesaurus quam fuerit optandum.