55:205 205 EPISTOLA PETRI APOSTOLI PRIOR. ARGUMENTUM. Consilium Petri est in hac epistola, fideles ad sui abnegationem mundique contemptum hortari, ut liberi carnis affectibus, terrenisque omnibus impedimentis soluti, ad coeleste Christi regnum toto animo adspirent: ut spe erecti, suffulti patientia, fortitudine et constantia muniti, tentationes omne genus superent, atque hoc stadium et meditationem tota vita prosequantur. Itaque statim a principio, qua potest verborum amplitudine, Dei gratiam nobis in Christo patefactam praedicat. Simul autem addit, fide recipi ipsam, et spe possideri, ut mentes et corda pii supra mundum attollant. Inde ad sanctitatem hortatur, ne inane reddant pretium quo redempti sunt: et ne incorruptibile verbi semen, quo regeniti sunt in vitam aeternam, corrumpi vel emori patiantur. Quia autem verbo Dei renatos dixerat, simul mentionem facit spiritualis infantiae. Porro ne vacillet aut titubet eorum fides, quia Christum a toto fere mundo vel contemni, vel reiici vident, admonet hoc modo impleri quod de eo scriptum est, fore lapidem scandali. Sed rursus docet stabile esse iis qui in eum credunt salutis fundamentum. Hinc iterum commemorat in quantum honorem ipsos Deus extulerit, ut pristini sui status commemoratione, et praesentis beneficii sensu animentur ad pie vivendi studium. Postea delabitur ad particulares exhortationes: ut modeste et obedienter sub principum imperio se contineant: ut servi dominis sint subiecti: uxores pareant maritis suis, pudice et continenter se gerant: ac vicissim mariti uxores humaniter tractent. Deinde praecipit ut mutuam inter se aequitatem colant: quod ut libentius faciant, fructum illis proponit prosperam vitam et quietam. Quia