21:119 UL IOANNIS CALVINI vlTA A Theodoro Beza Genevensis ecclesiae ministro accurate descripta. *) Si quis erit qui me alio quam tuendae veritatis studio existimet ad hanc Ioannis Calvini vitam describendam accessisse, facile me ut spero ab hac calumnia praesens rerum humanarum status vindicabit. Vix enim ullum est brevius ad omnem calamitatem compendium, quam virtutem laudasse: extremae vero dementiae fuerit, quod malum possis vel uno silentio redimere, id ultro tibi accersere. Quod si ne virtutem quidem ullam impune praedicare patiuntur scelerati, quid iis exspectandum est, quibus pietatem, id est quiddam ipsa virtute superius, praedicare propositum est? cui non improbi tantum homines adversantur, sed etiam plerumque ii ipsi bellum indixerunt, qui maxime probi videri ac interdum esse student. Nec enim ullos habet pietas acriores inimicos, quam eos ipsos, qui falsam religionem pro vera serio sunt amplexi. Sed ista me quantumvis in speciem terribilia minime tamen perculerunt. Turpe enim fuerit, malorum metu bonos silere et superstitiosorum clamoribus oppressam religionis vocem conticescere. Quod si quis excipiat, longe aliud esse Calvini vitam scribere, quam veritatem defendere, fatebor equidem ego, longe aliud esse hominem quam veritatem: sed hoc tamen dicere non erubescam, haud temere dictum esse ab eo, qui est amak^dna (Ioan. 20 v. 21): Sicut misit me pater, ita et ego mitto vos, et (Luc. 10. v. 16.) Qui vos audit, me audit. Clamitent igitur homines, tum qui id sibi per ignorantiam persuaserunt, tum qui per improbitatem sic loquuntur, Lutherum, Zwinglium, Calvinum a nobis pro diis 1) Paginas notamus ed. Genevensis 1575 (1576) fol et ed. Lausannensis 1576. 8. Lectionem in textu exprimimus veterem et authenticam Bezanam, in margine passim selectiores variantes quas editiones recentiores praebent, maxime ad Amstelodamensem expressae. Nickelius modo has modo illam recepit