49:1 1 COMMENTARIUS IN EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS. ARGUMENTUM. In praedicanda Epistolae huius utilitate, nescio an operae pretium sit diutius immorari, tum quod vereor ne meis elogiis haud dubie infra eius magnitudinem longe subsidentibus nihil quam obscuretur: tum etiam quod multo magis ipsa primo statim adspectu se proferat, et vera specie melius se explicet quam ullis verbis enarrari queat. Ergo iam ad argumentum ipsum transire satius fuerit: unde citra controversiam protinus constabit, praeter plurimas alias, et eas eximias dotes, hanc ei proprie competere, quae nunquam pro dignitate satis aestimetur: quod, si quis veram eius intelligentiam sit assequutus, ad reconditissimos quosque scripturae thesauros adeundos habeat apertas fores. Epistola tota sic methodica est, ut ipsum quoque exordium ad rationem artis compositum sit. Artificium quum in multis apparet, quae suis locis observabuntur, tum in eo maxime quod inde argumentum principale deducitur. Nam apostolatus sui approbationem exorsus, ex ea in Evangelii commendationem incidit: quae quum necessario secum trahat disputationem de fide, ad eam quasi verborum contextu manu ducente delabitur. Atque ita ingreditur principalem totius epistolae quaestionem, fide nos iustificari, in qua tractanda versatur usque ad finem quinti capitis. Sit ergo nobis istorum capitum proposita thesis, unicam esse hominibus iustitiam, Dei misericordiam in Christo: dum, per evangelium oblata, fide apprehenditur. Terum, quia homines suis vitiis indormiunt et blandiuntur, et falsa iustitiae opinione se deludunt, ut se indigere fidei iustitia non putent, nisi iam omni confidentia deiecti: rursum libidinum dulcedine inebriati, atque in alta securitate demersi sunt, ut non facile excitentur ad quaerendam iustitiam, nisi divini iudicii terrore perculsi: utrumque exsequitur, ut suae iniquitatis eos convincat, et torporem convictis excutiat. Principio ab ipsa mundi compositione damnat ingratitudinis universum hominum genus: quod in tanta operum excellentia Opificem non recognoscant: imo, quum agnoscere cogantur, non eo quo