47:1 1 CAPUT I. 1. In principio erat Sermo, et Sermo erat apud Deum, et ille Sermo erat Deus. 2. Hic erat in principio apud Deum. 3. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est 4. In ipso vita erat: et vita erat lux hominum. 5. M lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 1. In principio erat Sermo. Hoc exordio aeternam Christi divinitatem praedicat : ut sciamus aeternum esse Deum, qui manifestatus est in carne. Porro hic scopus est, generis humani instaurationem fieri oportuisse per Dei filium : quum eius virtute creata fuerint omnia, quum solus creaturis omnibus vitam et vigorem inspiret, ut in statu suo maneant, ac praesertim in homine ipso singulare ediderit tam virtutis, quam gratiae suae specimen: adeoque post Adae lapsum ac defectionem non tamen destiterit erga posteros liberalis esse ac beneficus. Atque haec doctrina cognitu imprimis necessaria est. Nam quum extra Deum minime quaerenda sit vita et salus, quomodo in Christum recumberet fides nostra, nisi certo constitutum esset quod hic docetur? Ergo his verbis testatur evangelista, nos ab unico et aeterno Deo minime discedere, quum in Christum credimus: deinde eiusdem beneficio vitam nunc restitui mortuis, qui natura adhuc integra vitae fons et causa fuit. Quod sermonem vocat Dei filium, haec mihi simplex videtur esse ratio, quia primum aeterna sit Dei sapientia et voluntas, deinde expressa consilii eius effigies. Nam ut sermo character mentis dicitur in hominibus, ita non inepte transfertur hoc quoque ad Deum, ut per sermonem suum dicatur nobis se ipsum exprimere. Aliae significationes TOO Xoyoo non ita conveniunt. Est quidem Graecis Xoyoc et definitio, et ratio, et supputatio: sed nolo supra fidei meae captum argute philosophari. / Et videmus Dei spiritum adeo eiusmodi argutias non probare, ut nobiscum balbutiens, quam sobrie de tantis arcanis sapiendum sit, tacendo clamet./ Porro quemadmodum se Deus in creando mundo per sermonem istum patefecit, ita Calvini opera. Vol. XLVII.