45:1 1 ARGUMENTUM IN EVANGELIUM IESU CHRISTI SECUNDUM MATTHAEUM, MARCUM ET LUCAM. Ut cum profectu historiam evangelicam legamus, magni interest, quid valeat ipsum evangelii nomen tenere. Nam hinc statuere licebit, quodnam divinis istis testibus fuerit scribendi consilium, et quorsum referre conveniat quaecunque ab illis traduntur. Neque enim hoc nomen ipsorum historiis aliunde impositum, sed ab auctoribus ita fuisse inscriptas, constat ex Marco, qui diserte ita loquitur, se initium tradere evangelii Iesu Christi. Porro certa et dilucida evangelii definitio ex uno Pauli loco (Rom. 1, 2) maxime colligitur, ubi a Deo promissum esse dicit in scripturis per prophetas, de filio suo, qui genitus est ex semine David, manifestatus autem Dei filius in potentia, secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum. Primo ostendit, testimonium esse de exhibita salute, quae patribus olim per continuos aetatum successus promissa fuerat. Quo etiam discrimen notatur inter promissiones, quae spem fidelium tenebant suspensam, et hunc laetum nuntium, quo se Deus praestitisse testatur quod ante sperari voluerat. Quemadmodum et paulo post iustitiam Dei palam hic manifestari tradit, quae testimonium habebat a lege et prophetis. Ideo alibi ab eodem apostolo (2. Cor. 5, 20) vocatur legatio, qua reconciliatio mundi cum Deo, semel morte Christi peracta, quotidie ad homines defertur. Deinde significat, non modo Christum pignus esse bonorum omnium, quae unquam promisit Deus, sed plenam et solidam exhibitionem in eo exstare, quemadmodum alibi tradit, omnes Dei promissiones in ipso esse etiam et amen. Et certe gratuita adoptio, qua filii Dei efficimur, sicut ab aeterno patris beneplacito manat, ita in eo nobis patefacta est, quod Christus (qui unicus natura filius est) carne nostra indutus nos sibi in fratres adscivit. Expiatio, qua delentur peccata, ne amplius Calvini opera. Vol XLV