44:1 1 SOPHONIAS. CAPUT I. 1. Sermo Iehovae, qui fuit ad Zephaniam filium Chusiy filii Godoliae, filii Amariae, filii Chiskiae in diebus Iosiae filii Arnon regis Iehudah. Sophoniam ultimum ordine statuunt inter prophetas minores, qui functi sunt suo munere ante exsilium babylonicum. Et inscriptio ostendit triginta fere annis antequam populus excisa urbe et templo everso, in exsilium abiret, exercuisse docendi munus simul cum Ieremia. Ieremias autem cursum suum prosequutus est etiam post mortem Iosiae, quemadmodum initio libri sui testatur: quum Sophonias prophetaverit tantum sub rege Iosia. Summa porro libri est, quod initio denuntiat ultimam cladem populo iam adeo contumaci, ut nulla spes esset resipiscentiae. Deinde temperat minas illas quum denuntiat etiam hostibus tam Assyriis quam reliquis Dei iudicium, quod crudeliter tractassent ecclesiam Dei. Fuit autem haec non levis consolatio, quum audirent Iudaei Deo se caros esse ut causam ipsorum susciperet, atque vellet ulcisci iniurias. Postea iterum obiurgationes repetit, et commemorat breviter scelera quae tunc regnabant in electo populo Dei. Sed interim convertit sermonem ad fideles, et eos ad patientiam hortatur, proponens spem gratiae, modo semper respiciant in Dominum, et innixi gratuito foederi, quod cum Abraham pepigerat, non dubitent ipsum sibi fore in patrem, et exspectent etiam tranquillis animis redemptionem sibi promissam. Haec igitur summa est: initio notatur tempus quo prophetavit Sophonias, nempe sub rege Iosia. Cur autem adscriptum sit nomen patris Arnon, mihi ratio non constat. Nam propheta noluit honoris causa proferre in medium genus illud, quod erat plenum probri et infamiae. Arnon filius orat Manasse impii et scelerati regis, et nihilo patre suo melior. Yidemus ergo non recenseri eius Calvini opera. Vol XLIV.