43:1 1 AMOS. Quo tempore coeperit fungi doctoris officio ipse ostendit: sed quamdiu prophetaverit non constat, nisi quod existimant Hebraei fuisse diuturnum cursum : quia scilicet munus suum continuavit sub quatuor regibus, ut ipsi scribunt. Meminit autem hic tantum regni Uziae et Iarobeam: sed voluit notare quando coeperit prophetae munus exsequi, non autem exprimere quamdiu in hoc officio operam suam Deo praestiterit. Cur autem non nisi initium hoc attingit, postea suo loco videbimus. Certum hoc quidem est, exorsum fuisse sub rege Uzia, et sub rege Iarobeam. Deinde hoc quoque notandum est, fuisse ordinatum prophetam regno Israel. Tametsi enim oriundus erat ex tribu Iehudah, voluit tamen eum Dominus praeficere regno Israel, quemadmodum etiam videbimus. Interdum convertit sermonem ad tribum Iehudah: sed hoc est quasi accidentale, et ut occasio ferebat: praecipue vero intentus est ad decem tribus. Nunc venio ad eius verba. CAPUT L 1. Verba Amos, qui fuit inter pastores (vel pecuarios) ex Tema: quae vidit super Israel diebus Usiae regis Iehudah, et diebus Iarobeam filii Ioas regis Israel, biennio ante motum terrae (vel y&<3\koi). Hic Amos non iactat se aliquid afferre a se ipso quum de verbis suis loquitur, sed tantum profitetur se ministrum esse Dei: quia mox addit se vidisse per revelationem. Deus enim ipse suscitat prophetas, et utitur eorum opera: sed interim dirigit eos suo spiritu, ne quid proferant nisi ab ipso acceptum, ut fideliter quasi per manus tradant quod ab ipso solo profectum est. Duo igitur haec inter Be cohaerent, prophetias, quae postea sequentur, esse verba Amos: sed haec verba fuisse illi patefacta divinitus. Nam verbum nTPi, quo utitur Amos, proprie significat videre per revelationem: unde etiam Calvini opera. Vol. XLIII.