41:1 1 CAPUT VI. 1. Placuit coram Dario, et praefecit super regnum praesides provinciarum centum et viginti, qui essent in toto regno. 2. Et super Ulos (essent, atque ut essent super eos) satrapae tres, quorum Daniel unus (esset): et ut praesides provinciarum illis redderent rationem: et rex non pateretur damnum (vel, non pateretur rex molestiam, ut alii vertunt: sed quoniam pu significat damno afficere, ideo libenter amplector sensum illum, quod rex non otii sui causa aut fugitans laborem, quod tamen poterat ut homo senex, 'sed volens consulere rebus suis, ne quid scilicet periret inter tot manus, curam triumviris mandaverit. Nam in turba semper est aliqua confusio, ut satis notum est. Si fuissent igitur tot praesides provinciarum, hoc est, centum et viginti, poterant multa incommoda accidere, et rex fecisset multis in partibus iacturam: ideo praefecit tres summos illis centum et viginti). Hic rursus conspicere licet prophetam semper fuisse curae Deo, neque tam privata ipsius ratione, vel privato respectu, quam ut eius opera et beneficio miseris exsulibus, et captivis aliqua levatio contingeret. Deus enim voluit manum porrigere Iudaeis per Danielem. Et possemus ipsum merito vocare manum Dei quae sustinuit Iudaeos: quia certum est Persas, ut erant barbari homines, nihilo clementiores dominos fuisse suapte natura, nisi interposuisset servum suum Danielem, qui illis succurreret. Hoc igitur notandum est in contextu historiae, quod Daniel unus ex tribus summis praefectis electus est a Dario. Fuerat iam tertius sub rege Beltsazar, tametsi ad momentum : tamen potuit hoc conflare invidiam apud novum regem, quod tantus honor ei delatus esset. Sed probabile est, fuisse admonitum Darium de rebus illis quas prius retulit Daniel, nempe quod apparuisset manus in pariete, quod Daniel fuisset interpres scripturae, et fuisset quasi e coelis missus praeco ad denuntian- Calvini opera. Vol. XLI.