39:1 1 CAPUT TRIGES1MUM SECUNDUM. 1. Sermo qui datus fuit Ieremiae a Iehovah anno decimo Zedechiae regis Iehudah: hic annus est decimus octavus Nabuchadnezer: 2. Et tunc exercitus regis babylonii obsidebat Ierosolymam, et Ieremias propheta erat inclusus in atrio custodiae, quae est in palatio regis Iehudah: 3. Quia incluserat ipsum Zedechias rex Iehudah dicendo, Quare tu propheticas dicendo, Sic dicit Iehovah, Ecce ego trado urbem hanc in manum regis babylonii, et capiet eam? Hic narrat propheta quamvis inclusus esset in carcere, sermonem Dei non fuisse alligatum, et se in illis angustiis non minus solutum et liberum fuisse quam si vagatus fuisset per totam urbem, et lustrasset omnes vias et compita. Non ergo destitit ab officio prophetae, quamvis fuisset coniectus in carcerem. Et ita videmus non posse impediri cursum coelestis doctrinae, utcunque saeviat mundus contra omnes ministros, et eos constringat, ut obmutescant, deinde hic etiam perspicimus invictam prophetae constantiam, quod non deiectus fuit metu, quamvis esset captivus, neque esset extra mortis periculum : quia videmus tunc quoque animose perrexisse in munere suo. Ergo circumstantias temporis non abs re designat quum dicit se tunc fuisse clausum in carcere. Annum etiam ponit, nempe decimum Zedechiae, et decimum octavum regis Nabuchadnezer. Circiter finem anni noni ascendit Ierosolymam exercitus Nabuchadnezer: obsessa fuit urbs duobus mensibus illius anni: sequutus est annus decimus, quo fuit oblata haec visio prophetae. Obsidio duravit usque ad sesquiannum: sed contigit aliqua interruptio: Aegyptii enim venerant in auxilium. Ita ad breve tempus dum obviam illis profecti sunt Chaldaei, fuit aliqua libertas: sed cum ignominia redire coacti sunt Aegyptii: et postea Calvini opera. Vol. XXXIX.