38:1 1 CAPUT OCTAVUM. 1. In die illo, dicit Iehovah, extrahent ossa regum Iehudah, et ossa principum eius, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa civium Ierosolymae (habitantium) e sepulcris suis. 2. Et expendent coram sole et luna et toto exercitu coelorum, quae dilexerunt (nam relativum neutrum comprehendit et solem et lunam et exercitum: vel si magis placeat vertere, quos exercitus dilexerunt) et quibus servierunt, et post quos ambularunt, et quos quaesierunt, et coram quibus prostrati sunt (hoc est, se inclinarunt) : neque colligentur, et non sepelientur, in stercus in terrae superficie erunt. Dixi Ieremiam primo versu idem repetere, quod nuper dixerat, nempe privatum iri sepulcro Iudaeos, ut in mortuis etiam exstaret signum vindictae Dei: quasi diceret, ubi perierint sub manu hostium, tamen residuam fore hanc quoque poenam, ut iaceant ipsorum cadavera exposita bestiis et avibus. Dixi fideles nihil iacturae facere, si negetur illis sepulcrum: sed interea non contemnunt sepulturam, quatenus symbolum est resurrectionis. Quod si Deus patitur illos involvi hac ignominia cum reprobis, quemadmodum saepe contigit: tamen hoc non obstat quominus Deus vindictam suam exerceat adversus reprobos in poena temporali, quae fidelibus in benedictionem vertitur ac cedit. Non est igitur absurda haec denuntiatio, ubi dicit propheta tempus instare, quo ossa extrahantur e sepulcris. Dicit ossa regum, et sacerdotum, et prophetarum et totius populi. Nam putabant reges simul ac reconditi essent in suis sepulcris, sacra fore sua cadavera: idem etiam error valuit in proceribus et sacerdotibus. Propheta autem dicit nullum sepulcrum fore intactum, vel immune ab hostili violentia. Quibus verbis ostendit urbem dirutum iri funditus: quia si urbs maneret salva, etiam sepulcris parceretur. Non potuit igitur haec poena contingere quin hostes Calvini opera. Vol. XXXVIII