37:1 1 CAPUT XL. 1. Consolamini, consolamini populum meum, dicet Deus vester. 2. Loquimini secundum cor Ierusalem, et clamate ad eam, quod impleta sit militia eius, quod remissa *) sit iniquitas2) eius, quoniam accepit e manu Iehovae duplicia in omnibus peccatis suis. 3. Vox clamans in deserto: Parate viam Iehovae: dirigite in solitudine semitam Deo nostro. 4. Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur: et erit praeruptum in rectitudinem, et loca confragosa in planitiem. 5. Et revelabitur gloria Iehovae, videbitque omnis caro pariter, quod os Iehovae loquutum est. 6. Vox dixit3): Clama. Et dixi, Quid clamabo? Omnis caro herba: et omnis gratia eius quasi flos campi. 7. Exaruit herba, emarcuit flos, quia spiritus Iehovae sufflavit in eo. Sane herba est populus. 8. Arescit*) herba, emarcet flos. At sermo Dei nostri stabit in aeternum. 9. Ascende in montem excelsum annunciatrix Sion: attolle fortiter vocem tuam annunciatrix Ierusalem. Attolle, ne timeas. Dic civitatibus Iuda: Ecce Deus vester. 10. Ecce Dominus Iehova in robore veniet: et brachium eius sibi potens. Ecce merces eius cum eo, et opus eius coram ipsius facie. l l . Sicuti pastor gregem suum pascet, brachio suo colliget agnos, sinu suo portabit, foetas suaviter ducet. 12. Quis mensus est pugillo suo aquas, et coelos palmo mensus est, et comprehendit tribus digitis pulverem terrae, et appendit montes in statera, et colles in trutina? 13. Quis erudivit spiritum Iehovae, aut consilio eum instruxit, et eum docuit? 14. A quo petiit consilium, ut eum moneret? et docuit eum semitam iudicii, erudivit scientia, et viam prudentiae ostendit ei? 15. Et gentes quasi gutta situlae, et quasi pulvisculus trutinae reputantur: en insulas quasi 0 1551: impleta. 2) Vel, miseria (marg.). 3) vel, dicebat. 4) 1551: aruit ete. Calvini opera. Vol. XXXVII.