32:1 1 PSALMUS XCI. ARG. Docet piorum salutem curae esse Deo, ut nunquam eos in pcriculis destituat. Itaque hortatur fideles, ut eius praesidio confisi, secure per omnia discrimina ambulent. Utilissima doctrina: quia etsi de providentia Dei loquuntur omnes, fatenturque fidelium esse custodem, vix tamen centesimus quisque salutem suam eius fidei commendat. 1. Habitans in abdito Excelsi, in umbra Omnipotentis morabitur. 2. Dicam Iehovae, spes mea et ' arx mea: Deus meus, sperabo in ipso. 3. Certe ipse liberabit te a laqueo aucupis, a peste noxia: 4. Alis suis proteget te, et sub pennis eius tutus eris, scutum et clypeus veritas eius. 1. (Habitans in abdito.) Hebraei quidam interpretes uno contextu legunt tres primos versus, ut pendeat sententia usque ad membrum illud, Certe eruet te a laqueo aucupis: atque ita exponunt: Qui habitat in refugio excelsi, et in umbra Dei commoratur, illi dicam de Iehova, quod sit spes eius et propugnaculum, et Deus in quo acquiescere tuto liceat: quoniam liberabit eum a laqueo, ete. Sed quam coactus sit sensus ille, palam est. Deinde qui ita sentiunt, frivola ratione moventur: quia in primo versu idem bis repeti existimant, ideoque nullum sensum possunt elicere, in quo longe falluntur: res enim diversas notat propheta, quisquis sit Psalmi autor, dicens eos qui absconditi latent sub Dei custodia, non esse telorum ictibus expositos, sed inhabitare tutum et quietum locum. Si quis ita loquatur, Qui Deum habet praesidem salutis suae, ille quiescet sub umbra Dei: in secundo membro emphatica notatio erit, quia illic humanis auxiliis opponitur Dei potentia. Sic etiam propheta hoc loco mansuros dicit sub umbra Dei qui in abdito eius habitant: quia sentient tandem quid valeat eius Calvini opera. Vol. XXXII.