20:1 1 MDLXIIL (MAI. . DECEMB.) 3942. CALVINUS IENKWITZIO. Memoriae causa peregrinantis albo amicorum inscriptum votum valedictorium. (Ex authentice) in nostrum usum descriptum est a viro clar. Gillet Vratislaviensi, cuius etiam sunt annotationes textui subiectae.) Christus Matth. 10. Christus non vult ut arbitremur quod venerit ad mittendam pacem in terram, sed gladium. Nam venit ut dissidere faciat hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem et sponsum adversus socrum. Et inimicos hominis eos futuros praedixit si qui sunt domestici ipsius. Quae verissima esse reapse experimur hodie. Nostrum autem est Christi consilium in huiusmodi tentationibus sequi quod Lucae 22 dat. Sed nunc (inquit) qui habet sacculum tollat, similiter et peram, et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium. Illudque praeterea nobis persuadere, Christum nobiscum semper futurum usque ad consummationem saeculi, certo illud statuentibus animas nostras in patientia nos aliquando tandem possessuros. Insigne Regnum Galliae. Christus vincit Christus regnat Christus imperat.!) 3942.1) Subscriptio nulla adest sed est certissima manus Calvini Abrahamum de lenkwitz Vratislaviensis apud Bituriges studiis operam navaverat, et a. 1562 inter bellicos tumultus cum aliis conterraneis, inter quos Jo. Rhediger, Genevam se contulerat ubi per plures menses commoratus est (Gillet Grato II. 46 s.) Scheda Calvini %n libello est duode* citna. Sub N. 15 alia exstat Bezae qui se dicit paulo ante Calvini opera. Vol. XX.