19:1 1 MDLXL (OCTOB. . DECEMB.) 3542. CALVINUS BEZAE. Respondet ad plures eius literas, maxime id agens ut professor linguae hebraicae vel redeat vel successorem mittat. Ipse minime aegre fert se Lutetiam non vocatum fuisse. (Ex anthentico exemplari Cod. Genev. 107, fol. 245 cum inscriptione et subscriptione autographa, coll. cum exemplari Tnrretini Ood. lll*, fol. 204, Bernensi VI. p. 908, et Simleri Vol. 102. Edidit Baum. II. App. p. 85. Anglice exstat. Tom. IV. 233.) Binas simul literas heri abs te recepi.1) Si episcopis libuerit atque etiam permissum fuerit vobiscum disceptare, iam penitus ingressi estis in colloquium: sed nisi me fallunt omnes coniecturae, diffluxit tota illa spes. Utinam primo quoque die 2) salvum te et recte valentem complectamur. Sed si quid vides in festinatione periculi, cohibeamus ambo nostrum desiderium. Interea ne eorum importunitati nimium indulgeas quibus nec tua vita nec communis ecclesiae salus curae est. Audio te maciem contraxisse, nec miror in assiduo tot negotiorum concursu: etsi autem multa extorquet necessitas nisi tamen valetudini tuae parcas, male nobis et ecclesiae consulis. Caeterum si mihi obtemperas, ita prosequere quod coepisti ut saltem ad tempus valedicas larvis illis quarum mellitae blanditiae nihil praeter mortiferum venenum spirant. Nollem alios destitui, sed nisi me fallit tui videndi cupiditas utilis erit exigui temporis absentia. Tantum opportunitas exspectanda erit ad quam sponte eris attentus. De confessione Augustana scripsi diligenter ad 8542.1) N. 3514. 3524. Nam. 3535. vice iam afferri potuerat 2) Haec spes eum mirum quantum fefellit. Calvini opera. Vol XIX.