18:1 1 MDLX. 3151. BEZA BULLINGERO. Tradit ei quae novissima referenda erant de rebus Genevensium et Gallorum. Lutetiae praesul quidam pcwlamenti trucidatur. Calvinus haemorrhagia decumbit (Ex apographo Cod. Genev. 119, fol. 153, coll. c. Cod. 111b, fol. 13 et Simleri Yol. 89. . Edidit Baum I. 459.) Eximio Christi servo D. Heinrico Bullingero patri mihi plurimum observando ecclesiae Tigurinae vere fido pastori. S. Sperabam omnino fore ut antequam ad vos redirent duo isti fratres, a quibus has literas accepisti, responsum acciperemus, D. Calvinus et ego, ad ea de quibus ad te nuper scripsimus. 1) Non dubito tamen quin certa tibi constet responsionis ad hoc usque tempus dilatae causa, neque etiam urgeo nisi cum hac conditione, quatenus ferent perpetua negotia quibus satis scio quotidie te premi et quoad eius tibi incommodum non erit respondere, quanquam non dissimulo spem huius concordiae, quam fortasse somnio potius quam spero, tantae mihi curae esse ut quodammodo etiam sim importunus, quoties de his rebus promovendis cogito. Tu vero meam saltem, ut confido, voluntatem comprobabis. De rebus nostris :2) pergimus adhuc Dei beneficio. Imminet pro foribus lupus,s) vel leo potius famelicus, qui fortassis etiam mordebit. Interea tamen pergimus et, ut spero, pergemus Dei promissionibus et ecclesiarum precibus freti. De Gallia quid me tuer em iampridem scripsi. 3151.1) Cf. N. 3140. Agit de conventu cum Germanis ad consensum ineundum. 2) Genevensibus. 3) dux Sabaudiae. Calvini opera. Vol. XVIII.