17:1 1 MDLVIII. 2783. MINISTRI BERNENSES BEZAE. Laudant eius et Farelli pro vinctis Gallis susceptam legationem. De eius conatibus vero concordiam eum Lutheranis conciliandi, maxime edita sua confessione, se plane aliter sentire minime eum celare volunt. (Ex autographo Halleri in Cod. Gothano 405, fol. 475. Ediderunt Cyprian. Abgetr. Ber. p. 289 et Bretschneider p. 205, hic vero non ab omni vitio sibi cavens.) Praestantissimo viro D. Theodoro Bezae, Graecarum literarum in schola Lausannensi professori doctissimo, amico et fratri nostro honorando. Gratiam ac pacem a Deo patre nostro et Dom. Iesu Christo. Quas ad nos misisti literae tuae, *) Beza frater in Domino carissime, ut duplicis fuerunt argumenti, ita nos etiam dupliciter affecerunt. Primum enim placuerunt admodum quae de legatione tua et D. Farelli, optimi ac pientissimi senis, in causa vinctorum obita scripsisti. Et utinam2) quam egistis in illa fideliter, et accepti estis ab utroque tam principum virorum et Christi ministrorum ordine amanter, tam efficaciter vestri labores ad liberandum captivos Domini per ipsius gratiam cesserint. Quidquid sit, quoniam eiusmodi suorum studiis Dominus nunquam in universum deesse solet, speramus hanc vestram legationem, etsi non statim in praesenti, suo tamen tempore 2783. 1) Ad Bernates quoque scripsisse Bezam, ut ad luricenses (N. 2762) tam supra Hatterus Bullingero {N. 2767) renunciaverat. 2) Quis fuerit proximus illius legationis successus ex pluribus epistolis m. Novembri scriptis colligere potuisti. Quae ibi ab autoribus narrantur aut aliunde cognita a nobis in annott. addita sunt, ea omnia Bernates hoc tempore ignorare non potuerunt. Mose tamen multo peiora resciverunt. (Baum p. 334 et Calv, ad Farellum d. 24. Febr.) Calvini opera. Vol XVII.