15:1 1 MDLIV. 1891. LASCFS HARDENBERGIO. Agit de Westphali Farragine nuper edita eamque acriter perstringit. (Edita est a T. de Hase in Bibi. Brem. Olass. VI. p. 158, Gerdesio in Mise T. II. 2. 697. et Kuypero T. IL 696.) Accepi tuas literas 23. Decembris scriptas, unaque et Farraginem Westphali *) mendaciis et calumniis plenam, pro qua tibi interim magnam gratiam habeo, brevique ad illam respondebo2) per Dei gratiam, et quidquid huius erit ad te transmittam priusquam evulgetur. Facile est autem de spiritu Westphali 3) iudicare, dum in consensionibus dissidia comminiscitur et nodos in scirpo quaerit. Christi spiritus dissidia componit et conciliat quae dissidere videntur: iste in consensione quaerit dissidia ut scindat ecclesiam suoque errori patrocinetur. Si nobis fuisset studium conferendi interpretationes eorum quos ille a suis partibus stare putat, facile istiusmodi farragines colligere possemus, et ostendere 1891,1) De Westphali libellis plura dedimus in Prolegg. Tomi IX. Operum. Vir doct. Moenckebergius in sua Apologia pro Westphalo {Westphalund Calvin. Hamb. 1865. p. 13 s.) autor est Westphalum Farraginem scripsisse, quia Lascus antea Bullingeri defensionem sententiae Zwinglianae cum sua ipsius praefatione, et Vermilius praelectiones suas de coena, Tur. 1552. ediderint. Scilicet pastor Hamburgensis aegre ferebat quod illa Zwingliana formula Anglis obtruderetur et hac de causa ipsorum Zwinglii sectatorum, in diversa abeuntium opiniones inter se conferre statuit. Haec vero nobis parum facere videntur ad mutandum, posterorum iudicium de tota illa tristi controversia. 2) Responsio ad virulentam caluinaiisque ac mendaciis consarcinatam hominis furiosi Ioachimi Westphali epistolam quandam quo magis appareat utrinam causam aequiorem habeant in hac controversia de Aug. Conf. Bas. 1560. {Kuyper I. 271) 3) Olim satis amice a Westphalo Lascus exceptus fuerat apud quem eum Aepinus introduxerat (MonJceb. I. i. p. 17). Nunc autem Hamburgenses Luiheranizantes in Frisia contra Lascum stimulabant. Caivim opera. Vol. X V~