14:1 1 MDLI. 1427. CALVINUS MINISTRO BURENSL 4) De abrogatis diebus festis in ecclesia Genevensi quid veri quid falsi passim spargatur, et quae ipsius in hoc negotio partes fuerint exponit. (Manu scripta non exstat. Edidit Beza Gen. p 102, Laus. p. 225, Hanov. p. 252, Chouet p. 137, Arast. p. 62.) S. D. Quod frivolis illis sermonibus de abrogato apud nos die Dominico fidem non habueris, prudenter abs te factum est. Nam eiusmodi fabularum portentis sua absurditas fidem omnem derogat. Quod autem fiducia nostrae modestiae fretus graviter repulisti calumniam quae nobis inurebatur, in eo amici et fratris officium nobis praestitisti. Nam certe plus quam insanus essem, si inepta hac et frivola novitate turbarem bonos, improbos armarem, omnium me exponerem ludibrio.2) Et quid 1427. 1) Nomen viri etiam Buchatius (V. 440) ignorasse videtur. Btiren vieus est ad Marem situs inter Solodurum et Aarbergam, ditionis Bernensis. Minister hic ad C. scripserat sciscitatur us uum quid veri habeant rumores, de abrogato die Dominico apud Genevenses, passim sparsi. 2) Iam m. Awili 1538 cum Bernensibus Genevates convenerant de quatuor diebus festis praeter Sabbata celebrandis, scil. Ascensionis, Incarnationis s. Annunciatione (de quo v. Piper, ev. Jahrb. 1856 p 41) Circumcisionis et Natalis, quibus cives iubebantur a negotiis publicis abstinere. (Roget, Hist. de Gen. L 107.) Quod quum parum accurate observaretur et plerumque nonnisi tempore sermonis matutini Calvinus ipse edictum novum sollicitavit (Ruchat V. 425. Opp. T. X. pars 2, p. 191, Art. 3.) Quid autem ipse voluerit vel ex silentio de his diebus in Ordonn. eccl. tam 1541 quam 1561 colligere poteris. Ecce quae praebent commentarii senatus Vol. 45, fol. 125 ad l l . Nov. 1550: Sus ce que M. Calvin a remonstre de la diversite du peuple quant aux festes a cause de ce que aulcungs ovrent leurs botiques les aultres non quest une division scandaleuse, . . . . est arreste que des icy a ladvenir telles festes ne se fassent plus etc. Idem ratum habuerunt Ducenti triduo post, et plebs confirmavit voto publico d. 16. Nov. Abrogation de toutes les festes reservant le iour de dimanche comme il est ordonne de Dieu (Reg. de la Ven. Comp. A. p. 95). Calvini opera. Vol. XIV.