13:1 1 MDXLVIIL 1042. HALLBEUS BULLINGERO. Lausannensium causa adhuc in suspenso est, forte ideo ut pro tempore metu contineantur in officio. Iam clarius et mitius loqui videntur: quibus adfuturum se promisit et adversarios mitigaturum, dummodo sinceri sint. (Ex autographo Archiv. Turic. Plut. VI. Vol. 154 olim Epp. Tom. 32. Scrin. B. fol. 70. . Simler. Vol. 67 ) Clarissimo viro D. Heinrycho Bullingero Domino et compatri suo colendissimo. Tiguri. In tuis quaeris quomodo Lausannensis tragoedia sit composita. Qua de re haec accipe. Exspectant adhuc illi sollicite quando vocentur, et dubii haerent ignorantes et metuentes ne abdicentur ministerio. Interim dum timent hoc pulchre revocant et exponunt ea clarissime, sincerissime, familiarissime, quae prius et docuerant et disputaverant, si forte vel sic exponentes suas sententias apud ecclesias et officia sua manere possint. Ita retulit mihi quidam bonae fidei vir. Nec puto sine causa fieri singulari, quod illorum ita suspenditur negotium. l) Multo enim clarius nunc agunt dum timent, quam si iam de conditionibus suis certi essent. Certum tamen est eos aliquando vocandos esse. Sunt certe a nostra parte aliqui diutina illa concertatione nimium commoti et exacerbati, qui vellent omnes indiscriminatim abdicatos esse. Quos ego, ouantum possum, mitigo, ut redeuntes ad nos collio-^ nt potius quam reiiciant, emendent prius quam .042.1) Scil. non 'penes Kilchmeierum erat ut brevi manu eiicerentur* Senatus sane politicis rationibus motus aliam viam ingressus est. Calvini opera. Vol Xl IL