12:1 1 MDXLV. 60L CAPUNCULUS CALVINO. Aegre fert a Calvino tale responsum ad suas propositiones accepisse quale non exspectaverat, nempe magis aitoTOfjbcoc scriptum quam decebat, et contemptum adversarii prae se ferens. At iam ne speret ille sic rem confectam esse. (Ex apographo Bibi, pastorum Neocomensium Vol. lig. A. N. 13.) Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis ministro Genevae. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori vigilantissimo Io. Capunculus gratiam et pacem in Christo. Aliquot propositiones1) tibi eBerna redeunti2) et apud nostros Neocomenses pro sedentaria fatigatione levanda diversanti obtulerant vir erudite, de quibus pendulus satisfactionem hactenus exspectavi: redditaque tandem mihi est, sed non qualis a me sperabatur.3) Verum qua tandem id ratione factum sit non assequor, nisi quod Capunculum pro homine nihili ducis. Quare non aegre feres si eas cum tuis assertionibus, quas his per lusum intexuisti, visus fuero eludere. Zelus quippe domus Dei ad hoc nos impellit, quo acti, si Dominus donaverit, dabimus 601. 1) Iam supra vidimus in hac controversia non omnia et singula citra dubium suo unumquodque tempori et mensi assignari posse, et fortasse unum et alterum documentum deperditum esse unde caetera aliquid lucis accepissent. Interea quas hic Propositiones dicit, eae fuisse videntur quae alibi sub nomme Libelli Capunculi notantur, supra N. 590. 2) De hoc itinere nihil alibi legisse meminimus, si quidem in definiendo tempore istius libelli nos non toto coelo errasse dixeris. 3) Tribus verbis respondere malui: Sunt verba ipsius Calvini infra N. 607. Verum haec epistola non exstat. Calvini opera. Vol. XII.