52:99 99 EPIST, PAULI AD COLOSSENSES 100 aliorum curam susciperet: sed quia ratio officii sic postulabat1) Consolatio hic capitur pro vera tranquillitate in qua conquiescant. Eius tunc demum compotes fore asserit, si in caritate et fide compacti sint. Hinc apparet ubi situm sit summum bonum, et quibus rebus constet: nempe dum in unam fidem mutuo consentientes, mutua etiam caritate sumus coniuncti. Hoc, inquam, solidum pii animi gaudium: haec beata vita. Sicuti autem caritas ab effectu hic commendatur, quod vera laetitia piorum animos perfundit: ita rursum eius causa ostenditur, quum dicit in omnem plenitudinem intelligentiae. Vinculum enim sanctae unitatis est Dei veritas, dum eam uno consensu amplectimur. Pax enim et concordia cum hominibus ex illo fonte manat. Divitias certitudinis intelligentiae. Quia plerique tenui gustu contenti, nihil praeter confusam et evanidam notitiam habent, nominatim ponit divitias intelligentiae quo nomine significat plenam et luculentam perceptionem. Et simul admonet, pro intelligentiae mensura etiam in caritate proficiendum esse. Nomine certitudinis fidem ab opinione discernit. Is enim vere demum cognoscit Deum, qui non vacillat dubitatione aut nutat: sed qui stat in firma constantique persuasione. Hanc constantiam et stabilitatem Paulus saepius TuX^pocpopcav vocat: quo etiam nomine hic utitur et cum fide perpetuo coniungit: ut certe non potest ab ea magis avelli quam a sole calor aut lumen. Diabolicum igitur scholasticorum dogma, quod sublata certitudine, coniecturam moralem (quam appellant) in illius locum substituit. In agnitionem mysterii. Hoc membrum appositive legendum est. Nam exponit quae sit illa scientia cuius meminit: nempe aliud non esse quam evangelii cognitionem. Venditant enim et pseudoapostoli suas imposturas sapientiae titulo. Sed Paulus filios Dei in solo evangelio retinet, ne quid aliud scire appetant. Cur pro evangelio ponat mysterii nomen, iam dictum est. Verum hinc dis eamus, sola fide, non ratione, nec perspicacia humanae mentis, evangelium posse capi : quia alioqui res est a nobis abscondita. Mysterium Dei passive interpretor, in quo revelatur Deus. Nam continuo adiungit, et patris, et Christi: qua particula significat non posse Deum cognosci, nisi in Christo : sicuti rursus necesse est patrem cognosci ubi Christus cognoscitur. Utrumque enim affirmat Iohannes (1. Ep. 2, 23), Qui habet filium, habet et patrem: qui non habet filium, neque patrem habet. Ergo quicunque extra Christum aliquid de Deo scire se putant, idolum sibi fingunt Dei loco. Sicuti etiam e converso Christum ignorat, qui non perducitur per *) Haec tam 1551 addita fuere. Princeps simpliciter: Ergo non praeposterum studium . . . . accidit.