23:99 99 COMMENTARIUS IN GENESIN. 100 erat, nomen suum perpetuo sepultum esse. Quorsum enim memoria, nisi in exsecrationem ? Ambitio tamen impellit, ut generi suo in urbis nomine monumentum statuat. Quid nic dicemus, nisi eum ad poenam occalluisse, ut contumaciae suae tumorem Deo opponeret? Porro quamvis urbium arciumque propugnaculis tueri vitam nostram liceat, notanda est tamen prima earum origo: quia utile est vitia nostra semper in ipsis remediis conspicere. Quod per ludibrium rogant nasuti homines, unde architectos et opifices conduxerit Cain ad urbem exstruendam, et unde cives accersiverit qui eam colerent: ego vicissim ab illis quaero quo autore credant urbem ex quadratis lapidibus fuisse exstructam, et magno artificio, multisque sumptibus, et longi temporis opera aedificium hoc constituisse. Nihil enim aliud colligere licet ex verbis Mosis, quam muros ex rudi materia Cain sibi et posteris circumdedisse. Quantum ad incolas pertinet, inter illa humanae foecunditatis primordia, quum ad abnepotes ventum foret, iam excreverat eius soboles in tantum numerum, ut corpus unius urbis facile efficeret. 19. Accepit sibi Lamech duas uxores. Habemus hic polygamiae originem in gente perversa ac degenere: primum vero autorem hominem saevum, et omnis humanitatis expertem. Caeterum immodicone propagandae domus suae studio, ut elati homines et ambitiosi solent, an libidine impulsus fuerit, parum ad rem attinet: quia utroque modo violavit sanctam coniugii legem, quae a Deo prodita fuerat. Statuerat Deus ut essent duo in carnem unam, atque iste perpetuus erat naturae ordo: Lamech belluino Dei contemptu naturae iura corrumpit. Dominus ergo legitimi coniugii corruptelam ex domo Cain prodire, et a persona Lamech incipere voluit, ut polygamos exempli puderet. 20. Iabal ipse pater fuit habitantium. Inter mala quae prodierunt ex familia Cain, aliquid boni fuisse admixtum nunc Moses commemorat. Artium enim et aliarum rerum inventio quae ad communem vitae usum et commoditatem valent, donum est Dei minime spernendum, et virtus laude digna. Mirum sane est gentem illam quae magis ab omni integritate desciverat, non poenitendis dotibus prae aliis Adae posteris excelluisse. Ego vero interpretor nominatim loquutum fuisse Mosen de artibus istis inventis in familia Cain: ut sciremus non ita fuisse maledictum a Domino, quin eximia quaedam dona sparserit inter eius posteros, nam probabile est, aliorum ingenia interim non cessasse : sed fuisse inter Adae filios homines industrios et solertes: qui suam industriam in artibus inveniendis et excolendis exercuerint. Residuam vero Dei benedictionem Moses diserte in ea gente commendat, quae alioqui bonorum omnium credita fuisset vacua et