19:99 99 EPISTOLAE 3600.3603 100 S. Exspectamus, sed non admodum grata mora, quid vos sentiatis. Et utinam congregatio accelerata fuisset, ac consensus vester fuisset ut nostros viserem. Nam cum Nicolao nostro, qui nunc solvit, ivissem ac potuissem interesse synodo vicinae quae in Provincia habebitur. Sed quod visum est Domino fiat. Cupio adiutum Matisconensem, ut si fieri possit hic sit Veneris, aut ad summum Sabbati. Mora fratribus hic est valde gravis sed mihi quam gravissima. Ideo maturet oro. Valde mihi displicet quod tandem huc inclinare omnes videam, ut meo consilio permittant quid agendum sit. Vellem enim simplicius dici: Hoc age! Deus quod optimum est efficiat. Via nihil viribus detraxit, sed aucta sentio omnia: unde spero Deum sua clementia effecturum ut in gloriam ui nominis successus sequatur. Iube nostros bono esse animo et Deum precari. Spero omnia quae oportet me rescire per Matisconensem intellecturum. Iube omnes salvos esse. Vale. Genevae 4. Novembris 1561. Tuus Farellus. 360L CALVINUS BULLINGERO. Satanas Germanos theologos Lutetiam accersit et Hex Navarrae se papae vendit a quo luditur, (Manu scripta non exstat. Habet Beza Genev. p. 260, Laus. p. 538, Hanov. p. 605, Chouet p. 356, Amet. p. 162.) Sero admonitus fui de nuncii discessu, quum me ad legendum traherem. *) Sic enim loquendum est: quia nunc pedis, nunc totius cruris dolor vix me lente reptare patitur. Imo aegre me sustineo nisi alterius brachio innixus. Nunc fere hora quarta est post meridiem, et cras etiam proficiscitur nuncius, qui meas ad Bezam et quosdam alios exspectat. 2) Peto igitur, venerando frater, ut meae brevitati des veniam. Quanquam si plus esset otii, et ad scribendum essem alacrior, nescio an operae pretium facturus essem res Galliae narrando. Mitto enim a Martyre nostro literas,8) quae te, opinor, 8601.1) N. 3580. 2) Nulla omnino hoc tempore scripta exstat 3) item deperditas.